1450.05.19.
Frater Johannes [...] et nos conventus [...] carissimis Petro Raffini domorum [...] ac responsionum dicti prioratus in magna Provincia receptori et commissario nostro et Oddinetto Lamellini nostri communis thesauri procuratori apud Avinionem comoranti et cuicunque alteri [...] salutem [...] mandatis.
Tenore presencium vobis et cuilibet vestrum semel tantum comittimus et mandamus, ut per hanc primam pagimenti solvatis seu alter vestrum semel tantummodo solvat in Avinione hon[orabili]bus viris Baptiste de Spinulis quondam Georgii de Spinulis vel Nicolao Italiano aut quibus per alterum ipsorum commissum fuerit die prima mensis Septembris anni 1451 [...] scuta 4125 ad racionem grossorum viginti duorum cum dimidio [...] pro quolibet scuto.
Et sunt pro quodam contractu hic facto cum honorabili viro domino Bartholomeo de Auria et dicto Nicolao Italiano pro subvencione et manutencione castri nostri Sancti Petri in acie Theucrorum situati, prout patet publico instrumento manu hon[orabi]lis viri s[ecretatio] Helisei Delamanna publici notario die ultimo Februarii anni 1449 registrato in cancellaria nostra munitoque nostra plumbea bulla communi.
Et faciatis bonam solucionem ad tempus predictum, quia sic promisimus et obligati sumus [...].
In quorum testimonium [...] presentibus est appensa.
Datum Rhodi in nostro conventu die 19 mensis Maii [...] anno 1450. -
Et si per primam non solvistis, per hanc secundam solvatis vel alter vestrum semel tantummodo solvat in Avinione. -
Et si per primam et secundam pagamenti non solvistis, per hanc tertiam pagamenti solvatis semel tantum etc. in Avinione.
___________________________________________
first adaptation 06.02.2009 Jürgen Sarnowsky / revised 06.02.2009 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1450