1450.03.27.

27 March, 1450
The Master Fr Jean de Lastic and the Convent make known that they have bought 69 piece of cloth from Perpignan worth 1110 ducats from Guillem Barres merchant from Catalonia; this sum has to be paid until 30 September, 1450; otherwise the treasury may pay interest rates. - NLM Arch. 362, fol. 149(150)r. Register. - --

Noverint universi [...], quod nos frater Johannes de Lastico etc. et nos conventus Rhodi [...] nomine ac vice nostri communis thesauri ac pro ipso [...] emimus ac pure emptionis titulo habuimus et recepimus petere sexagintanove pannorum de Perpignano pro pretio ducatorum mille centum et decem videlicet 1110 ab honorabili viro Guilelmo Barres mercatore catalano vendente.

Quamquidem summam sive pretium ducatorum mille centum et decem supradicto Guilelmo Barres semel tantum vel cui aut quibus ipse voluerit et comiserit sive jus suum habuerit hunc ad menses sex proxime sequituros finientes die ultima mensis Septembris proxime venturi dare, tradere, solvere et consignare promittimus cum pacto expresso hincinde sollemniter concordato, ut casu, quod non solverimus summam predictam superius prefixo termino, liceat dicto Guilelmo vel aliis eius nomine supranominatis summam predictam vel eam partem, quem habere deberet, capere seu recipere ad cambium interesse vel cinimentum super nostrum communem thesaurum.

Et pro maiori securitate [...]

In quorum testimonium bulla nostra communis plumbea unacum subscriptis manuum venerabilium et spectabilium virorum fratris Jacobi de Acciaiollis dicti nostri communis thesuri conservatoris generalis et Thome de Toradinis ipsius communis thesauri scribe presentibus est appensa [...].

Datum Rhodi in nostro conventu die 27 mensis Martii 1450.

___________________________________________


first adaptation 17.12.2008 Jürgen Sarnowsky / revised 17.12.2008 /
status: first incomplete transcript, not proofread. /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1450