1448.03.28.
Frater Johannes de Lastico Dei gracia etc. et nos conventus Rhodi domus eiusdem, religioso in Christo nobis precarissimo fratri Michaeli d'Castellario utriusque iuris doctori iudicique appellationis nostre urbis Rhodi ac visitatori nostrorum prioratuum Alamanie, Hungarie et Boemie nuper ordinato, salutem in Domino, et diligentiam in comissis.
Non discedentes in quoquam a mandato generali de dicta visitacione, prioratuum prefatorum vobis dato, nichilominus considerantes esse valde necessarium et expediens particulariter in Alamania Bassa et Frisia rebus nostris nostreque religionis providere, ex nostra certa sciencia ac matura prius deliberatione habita, consentientibus ad hoc religiosis in Christo nobis carissimis fratribus venerabilis lingue Alamanie in nostro conventu residentibus, tenore presencium vobis comitimus licenciamque atque facultatem damus, ut auctoritate nostra in dicta Alamania Bassa possitis creare unum vel duos vel tres et plures si necessarium erunt, priores, et in Frisia unum baiulivum per capitulum sive priorem, sicut illic in Frisia fuit consuetum; item in illis partibus facere quatuor vel quinque filios nobilium virorum, si erunt ydonei, secundum formam stabilimentorum nostrorum bonorumque morum nostre religionis, fratres milites nostri ordinis, dumtamen dicti priores et baiulivus per capitulum, ac fratres milites per vos eligendi et faciendi promittant et iurent sollemniter quod erunt obedientes nobis et nostre religioni prefate, et solvent annuatim infallibiliter responsiones consuetas et alia onera imposita et imponenda rationabiliter nostro comuni thesauro sicut faciunt alii priores, preceptores et fratres nostre dicte religionis.
In cuius rei testimonium bulla nostra comunis plumbea presentibus est appensa.
Datum Rhodi in nostro conventu die XXVIII mensis Marcii anno ab incarnatione Domini nostri millesimo CCCC XLVIII, magisterii vero nostri magistri anno undecimo.
first adaptation 31.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 31.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1448.