1448.02.28.

28 February, 1448.(1)
Master Fr. Jean de Lastic and the Convent appoint Fr. Johan van Wychflit as head of the vacant house Sint Jansdal near Harderwijk, which has been occupied by some inobedient brethren. - NLM, Arch. 361, fol. 205r. Register = liber bullarum 1447-1449 - J. M. van Winter, Sources concerning the Hospitallers of St. John in the Netherlands, 1998, Bulls and Letters, n. 44.

Frater Johannes de Lastico etc. et nos conventus Rhodi domus eiusdem, religioso in Christo nobis carissimo fratri Johanni de Wychflit dicte domus prioratus nostri Alemanie salutem in Domino sempiternam.

Religionis decor, morum honestas, et alia virtutum vestrarum comendabilia merita, quibus apud nos fidedigno testimonio comprobamini animum nostrum inducunt, ut vobis merito reddamur, ad gratias liberales, sperantes igitur, quod in comisso vobis regimine effectus administrationis utilis favente Domino vos commendet, domum seu baiulliam nostram Vallis Sancti Johannis prope villam de Ardnuk(a) dicti prioratus, nunc a quibusdam, ut nobis relatum est, inobedientibus fratribus, sive personis occupatam et detentam, per mortem quorumvis dicte domus fratrum eiusdem baiullie legittimorum preceptorum sive hoc, sive alio quovis modo vacantem presentialiter, et ad nostram collationem, ordinationem, donationem et dispositionem propterea rationabiliter et legittime devolutum, cum omnibus et singulis suis membris, iuribus et pertinentiis universis ad eam spectantibus et pertinentibus seu spectare et pertinere debentibus quoquo modo et cum quibus illam ipsius baiullie quondam legittimi preceptores, dicte nostre domus fratres, habuerunt, tenuerunt et possiderunt, seu habere, tenere et possidere quomodolibet debuerunt; habendam, tenendam, regendam, gubernandam, augmentandam et meliorandam in spiritualibus et temporalibus tam in capite quam in menbris sub annua responsione sive solutione impositionis et taxe nuper imposite et ordinate ac etiam imponende et dicto prioratui incumbentis, prout videlicet vobis pro rata dicte preceptorie tanget et pertinebit; et aliis oneribus impositis et imponendis etc. Alias secundum continentiam et seriem statuti etc.

Puta fratri alicui etc. in aliquo non obstante, ex nostra certa scientia, et speciali gratia, ad annos decem continuos et completos, vobis auctoritate presentium conferimus, concedimus et donamus, vosque preceptorem etc., committentes vobis fiducialiter etc. [...].

In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa.

Datum Rhodi in nostro conventu die XXII mensis Februarii anno ab incarnatione Domini nostri MCCCCXLVII, magisterii vero nostri prefati magistri anno XIo.

(1) Dated in Annunciation-style.
(a) i.e. Harderwijk .



first adaptation 31.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 31.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1448.