1442.05.11.
[The translated statutes contain the following sentences:]
Post vero magister seu baylivi aut quisquam frater hospitalis nichil debent penitus mutuare nec pro aliquo ullam causam assumere nec hereditates neque possessiones domus hospitalis alienare sine consilio capituli generalis.(2)
Secundum fuit statutum olim quod si aliquis frater ullam empcionem seu aquestum faciat illudque sic emit seu acquisivit per magistrum et conventum est sibi ad vitam recommendatum; si vero nonnullus frater quitquam emat seu acquirat illud ipse frater non valeat rendere nec impignerare neque alienare sine magistri et conventus licencia speciali.(3)
(2) Margat 1204-1206, Statuts promulgus par le chapitre général
de l'ordre sous le magistre d'Alphonse de Portugal, ed.
Delaville, Cartulaire, II nr. 1193, p. 38.
(3) Limisso, 1295, September 12, Statuts promulgus par le
chapitre général sous le magistre d'Eudes des Pins, Cartulaire, III nr. 4295 sub 2, p. 674, French and Latin texts. - The Latin text from NLM Arch. [69?] is dated 1295, December 12. It is
slightly different from the above text and runs as follows in
the Cartulaire: Secundum quod fuit statutum olim, si aliquis frater ullam
empcionem seu aquestum faciat, illud, quod sic emit vel
acquisivit per magistrum et conventum, est sibi ad vitam
recommendatum. Si vero nonnullus frater quidquid emat seu
acquirat, illud ipse frater non valeat vendere, nec
impignorare, neque alienare, sine magistri et conventus
licentia speciali; et si emptio seu acquestus sint franci et
liberi, quod frater emptor seu acquisitor illam vel illum
nulli domino recognoscere valeat, sine magistri et conventus
licentia speciali.
first adaptation 30.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 30.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1442.