1441.03.28

28 March, 1441
Pope Eugenius IV asks the European princes to support the Hospitallers of St. John on Rhodes and to protect their European houses and properties. - NLM Arch.8, no. 10. Original parchment. -
Eugenius [... ].
Carissimis in Christo filiis regibus ac illustribus [... ].
Inter ceteras graviores curas quibus continuo agitamur illa precipue mentem nostram solicitat ut Hospitale sancti Johannis [...] ac persone ordinem et religionem huiusmodi profitentes ad defensionem fidei christiane prout ab ecclesia institutum extitit conserventur presertim hiis temporibus quibus infideles [...] magnas copias parant [... ].
Cum autem religio huiusmodi facultate ac viribus plurimum dimunta sit tam temporum malicia quam quia fratribus et subditis dicte religionis a quibusdam Christianis magna damna illata fuerunt et quotidie etiam inferuntur in grave nonmodo religionis predicte sed fidei christiane detrimentum,
Nos ad quos ex debito pastoralis officii nobis iniuncti maxime spectat hiis detestabilibus oppressionibus obviare ut fratres huiusmodi pro fide catholica militare et decertare ac religioni sue subvenire valeant celsitudinem vestram [...] rogamus [...] in domino, ut quotiens a procuratoribus ac a deputatis per magistrum et conventus Hospitalis predicti requisiti fueritis fratres huiusmodi et eorum res ac bona ac subditos et bona eorundem ab omnibus oppressoribus defendatis nec permittatis ut personis dicte religionis eorum bonis atque subditis et bonis eorundem quovis modo inter aliqua inferatur iniuriam [...].
Datum Florentie anno incarnationis dominice 1441 quinto kalendas Aprilis pontificatus nostri anno undecimo.

___________________________________________


first adaptation 28.02.2015 Jürgen Sarnowsky / revised 28.02.2015 /
status: excerpts only, not proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1441