1437.08.15.

15 August, 1437
The Master Fr. Antoni Fluviá to Fr. Melchiore Bandini: bestowal of the office of the order's chancellor. - NLM Arch. 352, fol. 152(150)r. Register. - J. Sarnowsky, Macht und Herrschaft im Johanniterorden des 15. Jahrhunderts, Münster 2002, n. 17, pp. 631-32.

Frater Anthonius Fluviani etc. et nos conventus Rhodi domus eiusdem religioso nobis in Christo precarissimo fratri Melchiori Bandino domorum nostrorum Mugnani et Nursie prioratus nostri Urbis preceptori ac nostri magistri secretario salutem et sincere dilectionis affectum.

Litterarum scientiam, quibus hactenus studiosissime insudastis, et bonorum artium disciplina, qua ab omnibus pleno ore collauderis, adeo magnum apud nos testimonium facient, ut merito inducamur efficiamurque tibi ad honores et gratias liberales. Existimantes, quod quemadmodum nos erga vestram promotionem cotidie magis amittimur. Ita vos erga nos et nostram religionem omni studio, cura et diligentia ferventius intendaris.

Cum itaque nuper offitium seu administratio cancellarie nostri conventus Rhodi per obitum egregii quondam legum doctoris domini Francisci Johannes de Aquis ultimi cançellarii sive administratoris scripturarum dicte nostre cançellarie vacaverit et ad nostram donationem propterea fuerit et sit rationabiliter devolutum, idipsum idem officium seu administrationem cancellarie nostre predicte sive premisso sive alio quovis modo vacet, vobis fratri Melchiori preceptori et secretario nostro prefato, non obstante quod dictas preceptorias noscamini presentialiter obtinere et dicto secretariatu fungamini, cum omnibus et singulis suis iuribus, introitibus, redditibus, proventibus, honoribus et obventionibus consuetis et cançellario debitis tanquam ydoneo, digno et benemerenti, ex certa nostra scientia invicem deliberato consilio omni penitus dubitatione sublata, ad vitam vestram benefaciendo in eodem tenore presentium damus, concedimus, attribuimus et donamus.

Mandantes ac districte ex certa nostra scientia precipientes universis et singulis religionis nostre fratribus, presentibus et futuris quacumque auctoritate, dignitate vel officio fungentibus, ne contra nostram presentem ordinationem, provisionem, electionem, deputationem et gratiam vobis ex certa nostra scientia digne factam aliquatenus dicere, facere vel venire de iure vel de facto, usu vel consuetudine seu aliquo alio quovis modo presumant. Quinymo eam iuxta sui seriem et continentiam studeant semper et inviolabiliter observare.

In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa. Datum Rhodi in nostro conventu die 15a mensis Augusti anno incarnationis 1437o.

___________________________________________


first adaptation 31.07.2002 Jürgen Sarnowsky / revised 12.11.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de  (Jürgen Sarnowsky)


Back to the Calendar for 1437