1422.10.26.
(fol.172r) Frater Anthonius et cetera, et nos et cetera, nobili et sapienti viro Anthonio Cathanei, Januensi, filio quondam Ottoboni, militis, salutem in domino et sincere dilectionis affectum.
Meruit vestre probitatis et fidelitatis sinceritas nostris favoribus provehi, et obsequiosa devocio vos reddit idoneum ad nostram benivolenciam obtinendam. Et, igitur, fides vestra nostris experta serviciis et obsequuis comprobata de bono in melius semper augeantur [leg. augeatur], volentes vobis gratiam facere specialem et nostris muneribus condiciones status vestri favoribus prosequi graciosis.
Hinc est, quod casale nostrum et dicte domus nostre de Sallaco vulgariter appellatum, situm et positum intra insulam nostram Rhodi, cum omnibus et singulis servis casalis ipsius sexus utriusque, intus et extra casale ipsum, ex vicibus et cum omnibus et singulis suis pertinenciis et iuribus, acquis, nemoribs, pascuis et maraxiis intra subscriptos confines comprehensis, et pariter cum terris de Qiuronacia et de Coraquies fratri Simoni de Vugula dudum datis, exceptis tamen de certa sciencia et gratia huiusmodi terris datis concessisque dudum in dicto casali in eius territorio Petro Ramondi de Simorra; que territoria nunc possident Henricus de Roserio, vicecomes Rodi, et heredes Georgii de Leone, et illorum censsus, quos nobis et nostris successoribus per dictos Henricum et heredes Georgii et Henrici et quoslibet eorum successores exhibendos perpetuo termino statuto, de certa nostra scientia retinemus et pariter reservamus; vobis vestrisque heredibus et successoribus sexus utriusque, ex vestro corpore legitimo procreatis et procreandis et quibuscunque aliis eciam vestris successoribus quantumcumque extraneis, non eciam ex vestro corpore descendentibus, invicem deliberato consilio, de nostra certa sciencia et speciali gratia in remunerationem et recompensacionem vestrorum obsequiorum premissorum, ad annos viginti novem a die data presentium continue computandos, et a die qua huiusmodi viginti novem anni finient, ad alios viginti novem annos ex tunc secuturos; et post a die qua secundario sequentes (fol. 172v) premissi viginti novem anni finient, ad alios viginti novem annos ex tunc secuturos, solummodo et dumtaxat pro dictis tribus terminis amplius non secuturos, de certa nostra scientia et speciali gratia, in feudum nobile afeudamus, tradimus, concedimus et donamus, auctoritate presentium, et laudamus habendum, tenendum et fovendum et paciffice possidendum per vos vestrosque heredes et successores et per ab eis et eorum quilibet [! leg. quo-] descendentes legitima copula maritali quantumcumque extranei fuerint a sanguine vestro heredes instituti sub pactis et condicionibus infrascriptis.
Primo, videlicet: quod pro quolibet anno annorum predictorum pro censu et nomine census prelibati casalis vos et vestri heredes et successores ab eis descendentes nobis et nostre domui florenos auri de Florencia boni et iusti ponderis centum quinquaginta vel eorum valorem in festo Sancte Marie mensis Augusti anno quolibet teneamini exhibere; et quod de lignaminibus prefati casalis et pertinenciarum ipsius ad usum et necessitatem nostram et nostre Religionis possimus scindi et recepi facere et habere quotiens expediat et erit opportunum; quodque vos nec vestri heredes et successores nec ab eis dessendentes prefatum casale in toto nec in parte, durante dicto termino octoginta septem annorum, dare, vendere, impignorare, permutare, nec quovis alio titulo distrahere seu concederecommunitati alicui vel persone potenti, nec cuiquam(a) alteri quomodolibet in futurum possitis nec a vobis et a vestris heredibus et successoribus et ab ipsis descendentibus in personam vel personas aliam seu alias quam in vestris, sive aliquatenus memoratum casale in toto vel in parte transferri non possit; nec in dicto casali vel in aliqua eius parte vos nec vestri heredes et successores et descendentes ab eisdem turrim aliquam aut fortilicium, nec quod similitudinem comprehendat fortitudinis, non conservetis nec construi facietis seu facient; rursum, quod vos et successores vestri et heredum vestrorum et successorum suorum vobis in dicto casali succedentes nobis et successoribus nostris et Religionis nostre fideles vassali eritis er erunt, et nostri et successorum nostrorum et eiusdem Relioginis nostre fideliter procurabitis et promovebitis ac procurabunt et promovebunt toto posse ubicumque fueritis et erunt commoda et honores, et quod nobis, dicto Magistro et successoribus nostris vos et successores (fol. 173r) vestri in dicto feudo cum succedent(b), prestare teneamini et teneantur fidelitatis sacramentum.
Preterea,quod vos et vestri heredes et successores et ab eis descendentes villanos et homines utriusque sexus casalis prefati, prout demerverint, possitis et possint condempnare et incarcerare et scindi facere pellos barbe et capitis et berberari facere. Citra tamen sanguinis effusionem, tamen omnen aut aliam iusticiam et iurisdictionem nobis et nostris seccessoribus et nostre Religioni reservamus et retinemus; expressa preterea , quod servos sexus utriusque predicti casalis aut eorum aliquem vos nec(c) vestri heredes et successores et descendentes ab eis dare, vendere, permutare vel alias distrahere non possitis, nec dicti servi utriusque sexus aliorum nostrorum casalium viros seu uxores ducere, sine vestra seu heredum vestrorum atque successorum et ab eis descendencium licencia, non debeant nec possint.
Ceterum, formam homagiis(d) et fidelitatis sacramentum per vos ac vice et nomine heredum et successorum vestrorum et ab eis descendencium nobis racione dicti feudi prefati presentibus inserri fecimus,que talis est: Ego Anthonius Cathenei, Januensis, pro me et meis heredibus et successoribus et ab ipsis dessendentibus et eorum quolibet promitto et iuro ad hac sancta dei euvangelia per me manibus tacta, ex nunc vobis, reverendissimo patri et domino Magistro predicto et eius successoribus, canonice intrantibus, et vestre sacre domui supradicte fidelem esse vassallum, vosque et successores vestros et fratres, bona, res, iura et honores vestros et successorum vestrorum et dicte sancte domus pro posse meo fideliter servare et pariter procurare, et nullatenus machinari vel contractari per me vel alium aliquid, quod in detrimentum, periculum sive dampnum personarum premissi vestri domini Magistri et successorum vestrorum et fratrum aliorum dicte domus ac rerum, bonorum, iurium et honorum vestrorum dicteque domus verti posset, quinimo si quit in contarium contractari machinari vel procurari senseo, unde id, quam velotius potero, vobis dicto domino Magistro et vestris successoribus indicare prometto, et quidquit sub fide et credencia me a vobis et a vestris successoribus commissum iniuctumve et impositum fuerit, secretum fideliter retinebo, nec non vestras et successorum vestrorum personas, res, iura et honores et domus predicte adversus quoscumque totis viribus meis deffendere et tueri, (fol. 173v) et generaliter puram et meram fidelitatis [leg. fidelitatem] vobis et vestris successoribus dicteque sacre domui per omnia observare.
Et nos predicti, Magister et Conventus propterea in dicto feudo manutenere et servare vos ac heredes et successores vestros et descendentes ab eis et eorum quolibet, annis octoginta septem durantibus, supradictis vobis et ipsis vestris heredibus et successoribus et descendentibus nostrorum successorum nostrorum nomine et dicte domus nostre presentium serie pollicemur.
Post cuius homagii et fidelitatis sacramenti(e) prestacionem, ut premittitur, per vos quo supra nomine nobis factam, in robur et efficaciorem cautellam donationis dicti feudi cum vireto seu baculo, quem gestamus in manius, Nos, predictus Magister,vos quo supra nomine de dicto feudo investimus, pacis osculo interveniente, attendendo, faciendo et observando vos et vestri heredes successores et ab eis dessendentes pacta et premissa per vos superius expressata.
Quocirca universis et singulis fratribus domus nostre, presentibus et futuris, cuiuscumque status, gradus vel condicionis existant, sub virtute sancte obediencie, districte mandantes precimus, ne contra predicta vel aliquid predictorum aliquatenus facere vel venire presumant, quinimo illa inconcusse et inviolabiliter studeant observare.
Confines vero predicti casalis sunt huc:
Et primo, incipiunt a parte ponentis, videlicet: ecclesia Sancti Georgii Acrotiriano orospon(tes [?])(f) allo Stauri detengente lo Mandrico; et de Lanstauri(1) vadit costa a costa usque in finem capitis Sancti Martini ad marinam cum acquis pendentibus versus Sallacum; et ab hinc incipiunt confrontationes de Psiquidali tendentis ad terrenum de Niocorio, et de Nicorio vadit ad Mirtonam, ad terrenum per domum nostram datum Georgio(g) de Leone, de territorio quod fuit de Salaco; et de dictis terris incipiunt terre de Sqiuluqui, et vadunt seu pretenduntur versus(h) transmontaneam supra unam costam euntem de ponente ad levantem usque ad monteneam de Langria cum acquis pendentibus versus Sallacum; et de montanea de Langria vadit per costam unam inter (fol. 174r) ponentem et levantem usque ad Sichia, cum terris suis, que sunt cum acquis pendentibus, versus Salacum. Rursum est unum territorium appellatum Fanorameni, confrontatum versus transmontanam cum terreno de Diascoro, et versus meridiem confrontatur cum terreno Petri Ramundi, et ab hinc sedet et vadit super terrenum dicti Petri Ramundi, scilicet in terreno de Conopes, et ab hinc vadit ad terrenum de Sallaco vocatum Stillos; et de Stillos vadit ad confinia de Dimilia in terris de Copries cum acquis pendentibus, versus(i) sallacum; et ab hinc confrontatur cum terris de Coraqies dicto Apano Methores cum acquis pendentibus et descendentibus ad terrenum de Sallaco; et de Apano Methores vadit ad Mititari, et de Mititari vadit ad Montaneam Magnam de Sallaco; et de hinc respondet a Platanos, qui sunt confines de Quinovati; et de hinc equitatur terrenum de Quinovati usque ad piatum Sancti Georgii de Mitiridioti; et de dicto piatto sunt confines de Sallaco; qui vadunt supra costam Magne Montanee usque ad Sanctum Georgium Auctoriano [sic!] supradictum(k).
In cuius rei testimonium bulla nostra communis plumbea presentibus est appensa.
Datum Rodi in nostro Conventu die vicesima sexta mensis Octobris, anno ut supra(2)
___________________________________________
(b)
In front of this word there was written and then crossed out: cederet.
(c)
At first there was written et,
then this was crossed out and added between the lines nec.
(d)
Read more correctly: homagii.
(e) At first there was written sacramentum and then was corrected.
(f) The editor was not sure whether he transcribed the word correctly or not. It is incomprehensible, but there is evidence that it might be a Greek word. It seems that the writer had tried to correct the word, but he rather corrupted it.
(g) At first there was written ver and then crossed out.
(h) Georgium.
(i) In front of this word it was written and then crossed out: vel.
(k) Should read: Acrotiriano.
(1) It means the region Stauri, cf. the last part of the text .
(2) It is the year 1422. Cf. the document at fol. 172r, dated 15 October, 1422.
first adaptation 10.10.2004 Manuela Plener / revised 02.12.2008 Jürgen Sarnowsky /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1422