1421.03.10.
Frater Anthonius Fluvian et cetera, dilecto in Christo nobis Leonardo Critico, protho nostre castellanie de Cathagro, salutem et sincere dilectionis affectum.
Tue devocionis exposcunt merita, ut ad quecumque tibi grata et rationabilia descendamus, ut imposterum ferventior efficiaris ad nobis et nostre Religioni famulandum.
Cum vero sit, quod, cum quoddam monasterium, cuius nomen nuncupatur Sanctus Michael de Cambeodi, in dicta nostra castellania per te fuerit edificatum pro salute anime tue, et ipsum monasterium et callogeros ibidem existentes desideras effici liberos de bonis rebus, mobilibus et inmobilibus, calogerorum ibi decendentium, divino cultui famulancium, nos tui[s] precibus motus [leg. moti], tenore presentium, volumus, decernimus et mandamus de nostra certa scientia et gratia speciali, non obstante aliqua consuetudine(a) in contrarium faciente, quod bona, mobilia sive inmobilia, ipsorum callogerorum morientium debeant esse et pertinere ipsi monasterio; hoc tamen nichilominus reservato, quod si aliqua (b) quantitas argenti, auri, jocalium vel vaxalamenta preciosa post mortem ipsorum reperiantur in ipso monasterio, debeant illa nobis et successoribus nostris pertinere, non obstante gratia premissa.
Et quod corpora ipsorum callogerorum ibidem morientium debeant in dicto monasterio sepeliri, et post ecclesiasticam sepulturam eadem die per abbatem seu rectorem ipsius monasterii, vel eius nuncium, ipsius defuncti vel defunctorum callogerorum notificacio(c) fieri debeant castellano prefate nostre castellanie, vel motis(1) et protho ipsius loci.
Mandantes universis et singulis fratribus et cetera.
In cuius rei testimonium bulla nostra est appensa.
Datum Rodi die Xma mensis Marcii [M]IIIICXXI.
___________________________________________
(b)
First there was written aliquod.
(c)
First this word was written and than crossed out: et o.
(1)
Obviously omotis
(=omotes
, or, if he means more than one omotais
). The most possible is that the writer, who did not understand the greek word, transcribed it us he heard it: motes
. For the word and its meaning see Tsirpanlis, H Rodos
, pp. 236.
first adaptation 10.10.2004 Manuela Plener / revised 02.12.2008 Jürgen Sarnowsky /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1422