1422.00.00.
Quod verum sit, quod iam prefato tempore usque ad presens Iudei, habitantes in Iudeca Superiori, a recolende memorie reverendissimo domino fratri Philliberto de Nailhaco, Magistri, nostri predecessoris(a), ullis tamen ipsorum denuntis seu delictis intervenientibus, fuerunt a dicta Iudeca expulsi, et omnes, et edicto sive precepto a domino Magistro pro tunc facto, iuerunt ad habitandum et commorandum ad Iudecam Inferiorem; ob quam causam Iudeca fuit ruinata et ad statum turpissimum deducta, et locus ipse remansit inhabitatus ex ipsorum Iudeorum recessu; et propter solitudinem iam dicte Iudece fuit quidam clandestinis insidiis interefectus, ac die noctuque proiciebantur cadavera cuiuscumque animalis et speciei foetida, ex quibus aer corrumpitur; quo homines prope habitantes leviter poterant infici ex aeris animalium mortuorum fetore; et ob hoc populo nostro magna poterat oriri dampnificatio, cuius sospitatem et statum salubrem die noctuque debemus custodire.
Et propter ipsius Iudece ruinam publicus nostre civitatis aspectus quam plurimum etiam remanebat deformatus, in non modicum dedecus tocius nostre civitatis, ac per rumenta seu domorum scopillias, que ibidinem prohiciebantur, pluviorum tempore portus noster ex aquarum confluxu taliter implebatur, quod navigia non poterant quoquomodo terre adhere, quod resultabat ad maximum incomodum omnium nostrum in Rodo commorantium; et non obstantibus superius expressatis, eciam a quibusdam nostris subditis, rem publicam et statum (f. 175r) civitatis nostre diligentibus, fuimus humiliter nos, prefatus Magister, requisitus, quatenus dignaremur, defformitatem iam dicte Iudece ad formositatem, dimittendo Iudeos, ut alias erant consueti, ibidem habitare, reducere.
Nos, prefatus Magister, iuxta illud iuste deprecantibus non est denegandus assensus, auditis supplicationibus supradictorum nostrorum hominum, bene et diligenter examinatis rationibus superius expressatis, consideravimus cuncta superius declarata ac particulariter narrata fore et esse iusta, cognovimus(b), quibus annuere debemus.
De nostra, igitur, scientia ac spontanea voluntate, utilitate solummodo inspecta tam nostrorum hominum quam totius nostre civitatis, quorum amore afficimur, damus et concedimus omnibus Iudeis licenciam et liberam potestatem de cetero fabricandi et demum habitandi in Iudeca Superiori, proinde sicut temporibus retroactis exsercerunt assueti, sine alicuius terroris formidine, et sinagogam(c), ut per prius tantummodo eatem, in sua quantitate reparandi, cassantes et annullantes omnes scripturas.
___________________________________________
(b)
This verb is suspended: it has no correspondence.
(c)
At first the word was put down as signagogam,
then it was corrected.
first adaptation 13.10.2004 Manuela Plener / revised 02.12.2008 Jürgen Sarnowsky /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1422