1393.04.18.
Frater Johannes etc. [...] fratri Raymundo de Casilhaco, priori Sancti Egidii domus eiusdem salutem [...].
Vestre deducimus noticie, quoniam nos die decima quinta mensis subscripti recepimus litteras a dicte domus fratribus nostrumlocumtenenti, baillivis, prioribus et proceribus nostri Rodi conventus [...], tenore quarum fratres ipsi nobis innotescere fecerunt eorum statum miserabilem, paupertates intollerabiles, inminentia ipsius et civitati Smirnarum pericula propter potentiam Basite, filii Amorati, Turchi infidelis, recusantis habere pacem cum religione nostra nisi sub pactis illicitis, videlicet, quod omnes sclavi Rodum et Smirnas fugientes sibi libere reddantur et quod Turchi et mercatores alii subdicti possint Rodum secure navigare, et illuc ducere sclavos sexus utriusque, fideles et infideles, et illos libere vendere vel reducere, quo voluerint, absque ullo impedimento, et quod ipse et sui habeant pacem in mari et in terra, que omnia sibi et merito fuerunt denegata, ex quibus [...] nos proinde(a) requisiverunt sibi fratribus, peccuniis, rebus et bonis in continente absque defectu subveniri.
Horum consideratione [...] vobis [...] mandamus, quatenus vestrum provinciale capitulum mandetis teneri ipsumque celebretis dominica secunda mensis Maii instante [...].
Data Avinione die decima octava mensis Aprilis anno incarnationis domini millesimo trecentesimo nonagesimo tercio.
(2) Cf. Luttrell, Intrigue, Schism, p. 46, n. 74.
(a) Above the line.
first adaptation 16.07.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 16.07.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1393.