1390.09.17.
Clemens episcopus servus servorum dei.
Ad futuram rei memoriam dignum et rationabile reputantes, ut ea, que ex apostolice sedis auctoritate, pie ac provide facta sunt, iIlibata permaneant, libenter illis [...] adicimus firmitatem. Sane dudum pro parte dilectorum filiorum conventus Rodi [...] pro dilettos filios Palamidem [...] et Renaldum Gereme [...] nobis exposito, quod ditti conventus erant in tanta paupertate et neccessitate positi, quod nisi celeriter de subventionis auxilio succuretur eisdem, infidelium potentus resistere non valerent, et quod in hoc periculosa non modicum esset mora [...].
Nos igitur, huiusmodi supplicationibus inclinati, statuta et ordinationes predicta rata et grata habentes, ilia auctoritate apostolica ex certa scientia confirmamus [...] Tenor autem statutorum et ordinationum predictorum talis est:
Secuntur ordinationes facte per reverendum patrem, fratrem Johannem Ferdinandi Deredia, magistrum, ac venerabiles et religiosos viros, fratres / {119v} Johannem Palamidis [...] et Renaldum de Gereme [...] ceterosque priores, preceptores, proceres et alios fratres ordinis sancti Johannis Jerosolimitani [...] Avinione die prima mensis Septembris anno domini millesimo trecentesimo nonagésimo subveniendo pro neccessitatibus evidentibus conventus et ordinis predittorum [...].
Et primo extitit ordinatum pro festino et celeri subsidio fratrum conventus Rodi, quod omnes fratres, priores, castellani et preceptores citra et ultramarini teneantur pro anno presenti, incepto in proxime preterito festo nativitatis beati Johannis Baptiste, finiendo in instanti et sequenti festo nativitatis eiusdem, dare et solvere infra dittum annum medietatem omnium et singulorum bonorum, emolumentorum, fructuum et proventuum suarum camerariarum, preceptoriarum et domorum, solutis annis ipsorum respontionibus et aliis oneribus neccessariis deductis [...], ad annos quatuor continuos et completos [...] anno quolibet [...] fl. 10 000, prout sequitur:
Prior et prioratus Francie fl. 1500, prior et prioratus Campanie fl. 500, prior et prioratus Acquitanie fl. 1000, prior et prioratus Alvernie fl. 1000, prior et prioratus Sancti Egidii fl. 1000, prior et prioratus Tholose fl. 500, prior et prioratus Navarre fl. 500, Castellanie Emposte fl. 2000, prior et prioratus Cathalonie fl. 1000, prior et prioratus Castelle et Legionis fl. 1000, preceptor et baiulia Cypri fl. 1000, preceptor et baiulia Langoni fl. 200.
Item ordinatum extitit, quod priores et preceptores linguarum Anglie, Alamanie et Ytalie et Portugalie ad premissa omnia et singula onera, ad que de presenti propter scisma et inordinata tempora / {120r} vigentia compelli nequentur, hiis cessantibus [...] ea solvere compellantur [...]. /
{120v} Datum Avinione [...] 15 kalendas Octobris pontificatus nostri anno duodecimo [...]
first adaptation 19.06.2022 Jürgen Sarnowsky / revised 19.06.2022 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1390.