1347.04.17.
Cum deliberato conscilio cum proceribus conventus nostri Rodi [...] fratrem Petrum Arnaldi de Parietibus Tortis,(1) priorem Cathalonie capitaneum galearum nostrarum et domus nostre omnium, quas in sacra unione tenemus contra Turchos, statuendum duxerimus in mari generalem,
non obstante quod pridem [...] fratrem Rotgerium de Montealto,(2) preceptorem de Canaberiis, ordinaverimus dictarum capitaneum galearum cum certa consideratione ducti, nos et proceres dicti conventus premissis preciem dictarum galearum capitaneum in mari statuerimus et in terra fratrem Rotgerium memoratum, sic, quod unius reliquo non subsistat,
volumus et vobis dictis fratribus et aliis nostre obediencie submissis, sub virtute sacre obediencie, ac vobis patronis, comitis, stipendiariis quam aliis sub sacramento, quo nobis et nostre religioni tenemini, districte precipimus et mandamus, quatenus dicto fratri Petro, priori et capitaneo dictarum [...] galearum, pareatis, obediatis et intendatis in omnibus et per omnia [...].
Ceterum, quia rem intollerabilem agredi et onus importabile assumere temeritati quam prudencie pocius ascribatur, cum plus detrimenti et dedecoris afferat quam comedi vel honoris, vobis sub virtute sacre obedientie precipiendo mandamus,
quatenus in ullum cassum vel eventum recipiatis nequaquam capitaneatu seu custodiam castri de Smirnis, nec deseratis galeas nostro capitanatui deputatis.
Data Rodi die 17 Aprilis anno 47.
___________________________________________
(2)
Fr Roger de Montaut, cf. Delaville, Hospitaliers, pp. 108, 129, 139, 149 und 373-74.
first adaptation 25.03.2001 Jürgen Sarnowsky / revised 21.09.2008 /
status: proofread /
for any comments: send me an e-mail Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
Back to the Calendar for 1347