1474.05.13.

1474 Mai 13. Hamburg.
Regest: Geseke, die Witwe des Heinrich Wilmes, bestätigt (durch ihren Vormund Engelke van Hamme) vor dem Rat auf Bitten Dietrich Rodes die Übertragung der Ausstattung seiner Präbende (in Höhe von 20 Mark), die Heinrich Wilmes auf Heinrich Rickersen vorgenommen hat.
Überlieferung: StA HH, Liber memorandorum. - Beschreibung: Register-Überlieferung.
Druck / Edition: Staphorst I, 2, S. 287.

Sciendum, quod Hinricus Wilmes resignavit Hinrico Rickersen 20 m. redditus in haereditate sua, sita in Rodingesmarke, iuxta quendam articulum scriptum profesto Lucae anno 60.

Qui redditus spectant ad prebendam canonicalem, cuius nunc dominus Didericus Role est possessor, et Didericus Brandes felicis memorie fideiussit, ut dicitur, quod possessor dicte prebende ex parte dictorum reddituum nullum dampnum sustinebit iuxta tenorem litere desuper date et sigillate, et quia eadem litera est deperdita, ut idem dominus Didericus publice coram consulatu est confessus, ideo Geseke relicta dicti Hinrici Wilmes per Engelken van Hamme eius tutorem fideiussit pro se et heredibus suis, relicta Diderici Brandes et eius heredes, ex parte hujusmodi sigillationis et fideiussionis --- indemnes.

Actum sexta ante Vocem Jocunditatis, presente domino Eberhardo van Kroge [1474 ].

___________________________________________



erste Anlage 26.11.2001 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 18.12.2008 /
Bearbeitungsstand: erste Transkription, unvollst–ndig, noch nicht mit dem Original kollationiert. / für Rückfragen:
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)

zurück zur Regestenliste für 1474