1432.05.16.
Nachtrag zu 1434: Von den 20 m. Renten wurden 10 m. abgelöst. Verhandelt vor dem Ratsherrn Bern[hard] Gronewold.
Adheydis relicta Matthie Walkemolere per dominum Heinricum de Monte procons[ulem] ad hoc coram domino Ludolfo Melczing cons[ulem] a consulatu Hamburgen[se]a) deputato resignavit Wobbeken relicte Thidekini Wonstorpes filie ipsius Alheidis cum consensu eorum heredum redditus infrascriptos videlicet:
20 marcarum redditus prout eos dicta Alheidis habuit in hereditate Wolderi de Loo, sita in Grymme inter hereditates Meynonis Dydersbuttel et Meynonis de Busche,
item 10 marcarum redditus in hereditate domini Thiderici Mollers cons[ulis] sita in Novo Castro inter hereditates Hermani Vos et hereditatem relicte domini Marquardi Schreigen proconsulis, conditione tamen adiecta, quod antedictam Alheidem dictis 30 marcarum redditibus perfruetur ad tempora vite ipsius. Ipsa Alheydis vero defuncta antedicta Wobbeke supradictis redditibus plenarie perfruetur.
Actum feria sexta ante Cantate presente domino Viccone Wigershop.
De predictis 20 marcarum redditibus in hereditatem Wolderi de Loo decem marcarum redditus sunt redempti anno xiiiic xxxiiii presente domino Berna[rdo] Gronewold.
___________________________________________
Abschrift der Vorlage 25.7.2019 Sarah Schindler / Anlage, letzte Bearbeitung 4.9.2019 Jürgen Sarnowsky /
Bearbeitungsstand: am Original erfolgte und korrigierte Transkription / für Rückfragen: Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
zurück zur Regestenliste für 1432