1407.08.31.d.

[1407 August 31-Okt.]. Den Haag.
Regest: Verhandlungen zwischen England und den Hansestädten. Antwort des hamburgischen Sendeboten.
Überlieferung: British Library, London. Cotton. Ms. Nero B IX fol. 46. - Beschreibung: Abschrift, Papier.
Edition: Karl Kunze, Hanseakten aus England, 1275-1412 (Quellen und Darstellungen zur hansischen Geschichte, 6), Halle a.S. 1891, 341, S. 287.

1. Responsiones contra articulum datum contra Hamburgenses per ambassiatores Anglie.

Respondeo, quod Tidericus Espyng ad longa tempora, antequani fecerat dampna supradicta, cum Frisonibus et piratis recessit malicioso de civitate Hamburgensi et renunciavit communitati civitatis supradicte; nec post factum est vel fuit civis noster vel est vel fuit. sub defensione nostra, sicud scripsimus ubique locorum. Ergo credo, Hamburgenses non teneri respondere pro eo; et si aliquo tempore invenitur in Hamborgh et petitur ab Hamburgensibus verbis vel literis regis, parati sunt ad justiciam suam supra corpus et bona sua.

Sed eodem tempore, quo dampna predicta fuerunt perpetrata a Frisonibus, venerunt Frisones cum nave onerata bonis Anglicorum apud Hamburgenses ad decem miliaria; quam navem Hamburgenses manu armata ceperunt a Frisonibus et portaverunt ad portum civitatis predicte. De quo facto adhuc habemus multas querelas et guerras de supradictis Frisonibus; sed bona Anglicorum in toto erant restituta, sicud in literis regis apparet Anglie nobis datis. Supra dicta bona et adhuc Anglici tenentur nobis de expensis inde factis etc.

___________________________________________



erste Anlage 19.3.2024 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 19.3.2024 /
Bearbeitungsstand: nach der Edition / für Rückfragen:
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)

zurück zur Regestenliste für 1407