1407.08.31.b.
Contra responsiones datas ab ambassiatoribus Anglie contra articulos Hamburgenses.
1. Contra responsionem primi articuli respondco, quod predictus Maynekynus patronus navis dicit et dixit, factum sic se habuisse in veritate, sicut in articulo predicto continetur; et suo juramento pro- bavit et confirmavit, et pocius actori quam reo competit probacio. Et ergo videtur expediens, quod sibi fiat congrua et racionabilis satisfactio.
2. Ad responsionem secundi articuli respondeo, quod domini Hermannus et Nicholaus, Thidekinus et Otto senior sunt honorabiles et discreti viri et cives Hamburgenses; presumendum est et in veritate constat, quod sunt et fuerunt majoris quam paris amicitie erga regnum Anglie quam Otto minor, quia nos omnes de Hamburgh desideravimus et desideramus servire domino regi Anglie et suis, quam possimus, rebus et corporibus. Et ergo fiat justa et racionabilis satisfactio et congrua de petitis in articulo etc.
3. De tertio et quarto sufficit, ut responsum est, dummodo satis factio fiat in terminis assignandis etc.
4. Ad responsionem quinti articuli sufficit, quod demandabitur execucioni sub expensis regi Anglie et officiariis, quod fiat satisfactio; in casu, quo non fiet, quod rex solvat etc.
5. Ad responsionem sexti articuli respondeo: si ita est, quod navis est restituía sub certis condicionibus, tunc patronus navis nullam habuit potestatem in bonis; et sic bona predicta sunt injusto capta et omnia alia bona in predicta navi sunt et fuerunt civium Hamburgensium, sicud juramento eorum confirmarunt Ergo justa et congrua debetur eis satisfactio et racionabilis emenda etc.
6. Ad septimum respondeo, quod ita fiat, sicut in responsione continetur; et quod extunc fiat satisfactio congrua et racionabilis, sicud promiserunt etc.
___________________________________________
erste Anlage 19.3.2024 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 19.3.2024 /
Bearbeitungsstand: nach der Edition / für Rückfragen: Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
zurück zur Regestenliste für 1407