1407.08.31.a.

[1407 August 31-Okt.]. Den Haag.
Regest: Verhandlungen zwischen England und den Hansestädten. Antwort der englischen Gesandten.
Überlieferung: British Library, London. Cotton. Ms. Nero B IX fol. 44d. - Beschreibung: Abschrift, Papier.
Edition: Karl Kunze, Hanseakten aus England, 1275-1412 (Quellen und Darstellungen zur hansischen Geschichte, 6), Halle a.S. 1891, 338, S. 284-86.

Ad articulos datos ambassiatoribus Anglie pro parte Hamburgensium, qui novem numero existunt, dicti ambassiatores dant responsiones, que sequuntur.

1. In primis ad primum articulum dicunt et respondent ambassia tores predicti, quod anno in articulo descripto auctoritate regia nonnulle navos misse erant in mare ad resistendum invasionibus Scotorum et ad eos, si reperire possent, cum ipsis adherentibus capiendum; inter quas erat navis Simonis in articulo nominati. Et ita se habuit et habet factum, quod navis Hamburgensis, de qua in articulo fit mencio, fuit inventa in portu de Southfryt in Scocia; quam cum invenisset dictus Simon, interrogavit naucleros in eadem existentes, cujus nation aut conditionis essent; et ipsi responderunt, quod eraut Hamburgenses. Quibus ipse ait: tbene novi vos esse amicos, verumtamen, quia vos estis ulterius in tcrram Scoeie velificaturi, volo videre, que et qualia habetis in navi. Ideo veniatis mecuni secure ad proximum Anglie portum, qui Halieland vocatur, et, si nichil reperiatur in navi, quod ad domini nostri regis spectet inimicos, vos omnia vestra integraliter rehabebitis. Et cum venisset dictus Simon cum navi sua simul cum dicta navi Hamburgensi ante portum proximum predictum cupiens ipsas naves in eundem inducere, tanta invaluit tempestas, quod ipse Simon non audebat in ipsum portum navigare, et quia mare se subtrahebat et erat in defluxu. Et ideo velificavit versus mare relicto portu cum cogente necessitate; quod utique ex causis predictis Meynekyno in articulo nominato sepius consuluit predicens ei, quod, si tunc portum intraret, navem predictam omnino pcrire oporteret Dictus tamen Meynekynus spreto consilio hujusmodi nec tempestatem, de qua premittitur, nec maris subtractionem attendens ex propria temeritate navem in dictum portum inducere volens, navis ipsa, dum induci sperabatur, passa est naufragium. Et supervenientes ministri tunc comitis Northumbrie bona in dicta navi tunc existentia ceperunt. Sedata subsequenter dicta tempestato post duos dies venit dictus Simon in prefatum portum de Halielande et omnia prenarrata ita contigisse invenit. Et ita nec dictus Simon nec aliquis alius nomine suo quicquam de ipsa navi seu bonis in eadem contentis habuit directe vel indirecte etc.

2. Item ad secundum articulum dicunt etc., quod, si in eventum constare poterit, navem in eodem articulo nominatam injuste captam fuisse, ut in eodem deducitur, ac quinte partis ejusdem ea occasione Otoni juniori in ipso articulo specificato per capientes solutum fuisse, si domini Hermannus et Nickolaus cónsules ac Tydekinus et Oto Brukbergh senior in predicto articulo nominati et sui in dicta navi tem pore captionis ejusdem existentes paris amicicie erga regnum Anglie cum dicto Otone juniore inveniantur: quod tunc petitorum in articulo congrua, justa et racionabilis fiet satisfactio et emenda. Demum fuit concordatum, quod plenior per literas civitatis Hamburgensis fieret informacio, et extunc justicie celeriter fieret complementum.

3. Item ad tertium et quartum artículos dicunt etc., quod de petitis in articulo congrua, justa et racionabilis reparado fiet et emenda pro petitis in eodem etc.

4. Item ad quintum articulum dicunt etc., quod pro, de et super restitutione bonorum preter navem in articulo petitorum in curia regis lata est sentencia contra Anglicos in ipso articulo nominatos, que de bite executioni dcmandabitur etc.

5. Item ad sextum articulum dicunt etc., quod ista navis est restituta sub certis condicionibus, quas procurator Hamburgensis promisit clarius et distinctius declarare; quibus declaratis celeris justicie fiet complementum etc.

6. Item ad septimum articulum dicant etc., quod dato testimonio(a) de promissione facta per maiorem de Novo Castro et per patronos navium, qui navein, de qua in articulo memoratur, ceperunt, prout in articulo presenti est datum, quod tunc pro bonis, de quibus conqueritur, justa et racionabilis fiet reformado et emenda etc.

7. Item ad octavum articulum dicunt etc., quod pari forma de contentis in articulo fiet reformado sicuti et illis de Livonia etc.

8. Item ad nonum articulum dicunt etc., quia erratum est in nominibus, contra quos conqueritur, ideo plenior fiat per conquerentes et ambassiatores inquisicio de hujusmodi nominibus; qua facta plene fiet justicie complementum etc.

___________________________________________

(a) dotto Ms.



erste Anlage 19.3.2024 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 19.3.2024 /
Bearbeitungsstand: nach der Edition / für Rückfragen:
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)

zurück zur Regestenliste für 1407