1391.09.17.

1391 September 17. [Hamburg].
Regest: Der Priester Hinricus Hamma überlässt seinen Gläubigern Nicolaus Hop, Wiburg und Heynekinus Hoyer, Hinrik und Nicolaus Sucker, Suwel dem Kahner und Bodeke Goltsmede zwei Renten in Höhe von je 12 Mark, eine Rente in Höhe von 2 Mark sowie 1 Wispel gemälzten Weizen aus der Niedermühle. Bezeugender Ratsherr: Fredericus Scholdenflet.
Überlieferung: StAHH, Senat Cl. VIII Nr. XVIIIa1, Band 1 = Liber memorandorum 1369-1532, p. 45 / 8.
Beschreibung: Register-Überlieferung. Edition: --.

Sciendum quod dominus Hinricus Hamma, presbyter, recognovit se teneri ex iustis debitis creditoribus infrascriptis:

Prima Nicolao Hop liii marcas denariorum pro equo. Item domine Wiburgi Hoyers et Heynekino filio eius c et xiiii marcas denariorum, pro quibus Vickoni Elbeken nomine ipsius domini Hinrici predicti fideiusserunt. Item Hinrico et Nicolao Sucker fratribus, sociis domini Johannis Nannen lxiiii marcas denariorum. Item Suewel deme kanere xv marcas denariorum. Item Bodeken Goltsmede viii marcarum et iii solidorum denariorum. Item Heynekino Hoyer l marcarum denariorum. Pro predictis debitis resignavit dictis suis creditoribus xii marcarum redditus temporales, quos dictus dominus Hinricus habuit cum domino Johanne Hoyeri. Item xii marcarum redditus temporales, quos ipse habuit cum domina Wiburgi Hoyers. Item i chorum tritici brasii, quem habuit in inferiore molendino. Item ii marcarum redditus, quos habuit in hereditate Thiderici Goltsmedes.

Quos redditus predictos prefati creditores tollent, quousque predicta debita fuerint totaliter persoluta, quibus persolutis extunc dicti redditus ad prefatum dominum Hinricum reverterentur. Littere vero super dictis xii et xii marcarum redditibus deposite sunt apud dominos Johannem Hoyers et Johannem Nannen ad fideles manus ipsius domini Hinrici et suorum creditorum.

Actum Lamberti presente domino Frederico Scholdenflet.

___________________________________________



erste Anlage 27.08.2002 Klaus-Joachim Lorenzen-Schmidt / letzte Bearbeitung 05.01.2009 Jürgen Sarnowsky /
Bearbeitungsstand: am Original erfolgte und korrigierte Transkription / für Rückfragen:
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)

zurück zur Regestenliste für 1391