1379.03.22
Rex scrutatori suo in portu Londoniarum et aqua Thamisie salutem. Quia Johannes Horne de London fisshemongere in cancellaria nostra manucepit respondere et satisfacere nobis de omni eo, quod ad nos pertinet pro eo, quod quedam navis vocata la Cristoffre de Hamburgh sale carcata, unde Henricus Swartcope est magister, dearestata fuit in portu predicto absque scrutineo per te inde facto et ea occasione per te arestata existit, ut dicitur: tibi precipimus, quod navem predictam, si ea occasione et non alia per te arestata sit, sine dilatione dearestes et dictum magistrum et marinarios ejusdem navis versus partes transmarinas vel alibi, quo voluerint, transire [permittas] per manucaptionem supradictum. Teste rege apud Westmonasterium 22. die Marcii.
___________________________________________
erste Anlage 19.3.2024 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 19.3.2024 /
Bearbeitungsstand: nach der Edition / für Rückfragen: Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
zurück zur Regestenliste für 1379