1354.12.07.

1354 Dezember 07. Lübeck.
Regest: Das Hamburger Domkapitel verfügt über die Einkünfte aus Zarnewenz entsprechend den für deren Ankauf eingesetzten Geldern für Seelstiftungen und Memorien.
Überlieferung: B = StA HH, Lib. Cap., fol. 82 (Priv. Capit. LXXXll). - Beschreibung: B ist Register-Überlieferung.
Edition: Meklenburgisches Urkundenbuch, Bd.13: 1351-1355, Schwerin 1884, Nr. 8013, S. 556-57.

Nos(a) Wernerus dei gracia prepositus, Johannes decanus et capitulum Hamburgensis ecclesie recognoscimus per presentes, quod, cum nuper cum octingentis florenis Lubicensibus redditus LXIIII florenorurn Lubicensium a domino episcopo Raceburgensi in villa Tzarneu[en]tze (b), sita in parrochia Celmerstorpe, Raceburgensis dyocesis, emissemus, infrascripte summe ad huiusmodi empcionern exposite et solute fuerunt.

Primo siquidem domina Alheydis Hastenbecke, ancilla ecclesie nostre, exposuit centum et tredecim florenos minus sex denariis, pro quibus habebit singulis annis, quamdiu vixerit, nouem florenos et IIII denarios annuatim, qui post eius mortem ad ipsius memoriam in eius anniuersario distribuentur in choro.

Item ex parte domini Conradi Dannenbergh, quondam perpetui vicarii Hamburgensis, sunt expositi septuaginta quinque floreni et [duo et dimidium] solidi, pro quibus annuatim ad memoriam eius in choro Hamburgensi sex floreni et duo denarii distribuentur.

Item dominus Conradus Eppense, perpetuus vicarius altaris kalendarum in ecclesia sancti Petri Hamburgensi, exposuit centum et quinquaginta florenos, pro quibus ipse et sui successores dicte vicarie annuatim percipient duodecim florenos.

Item de pecunia domini Willekini de Stadis, canonici Hamburgensis, sunt expositi ducenti et triginta unus fioreni, pro quibus pro memoria eius annuatim in anniuersario eius dabuntur in choro Hamburgensi decem floreni Lubicenses et tres solidi, et octo floreni distribuentur in festo concepcionis beate Marie, quod sollempniter peragetur cum decantacione nove et proprie historie, ita videlicet, quod tercia pars huiusmodi pecunie in primis vesperis, altera pars in matutinis et tercia pars in missa inter presentes tantum dividatur.

Item de pecunia domini Johannis Inperterriti, perpetui vicarii Hamburgensis, expositi fuerunt nonaginta quatuor floreni, pro quibus ad eius memoriam annuatim in choro Hamburgensi septem floreni et quinque solidi dabuntur.

Item de pecunia domini Danielis de Brunswick, canonici, et Johannis de Gortze, scolastici Hamburgensis, triginta floreni sunt expositi, pro quibus choralibus tres floreni dabuntur.

Item de pecullia domini Willekini Papen, canonici Hamburgensis, decem et nouem floreni et sex solidi sunt expositi, pro quibus ad ipsius memoriam unus florenus et quatuor solidi dari debebunt.

Item de pecunia domini Johannis prepositi Hamburgensis octoginta et unus floreni sunt expositi, pro quibus in anniuersario ipsius pro eius memoria sex fioreni et quinque solidi dabuntur.

In cuius rei testimonium sigillum nostrum ad causas presentibus est appensum.

Datum Lubeke, anno domini Mo CCCo LIIII, in octaua sancti Andree apostoli.

___________________________________________

(a) Randbemerkung: Isti redditus sunt reempti anno domini M o CCC o LX primo et cum pecunia sunt comparati redditus apud consules Stadenses.
(b) Tzarneuitze B.



erste Anlage 29.06.2002 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 20.12.2008 /
Bearbeitungsstand: erste Transkription, nicht mit dem Original kollationiert. / für Rückfragen:
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)

zurück zur Regestenliste für 1354