1354.12.04.
Universis presentes litteras inspecturis seu audituris
nos Wernerus Dei gracia prepositus, Iohannes decanus et capitulum Hamburgensis ecclesie cupimus esse notum, quod, cum Fredericus dictus Rode quondam civis Hamburgensis in testamento suo assignasset ad instaurandam perpetuam vicariam in ecclesia sancte Katherine Hamburgensi dimidium chorum salis in Luneborch in domo Thitmaringhe in sartagine wechpanne et unum [h]ortum situm ante valvam civitatis Hamburgensis dictam Milderdor, qui quondam Iohanni et Hinrico fratribus dictis de Brema pertinuit, et quartum dimidium frustum pratorum sitorum in Schibbeke, quorum tria sunt simul situata et circumfossa, dimidium vero est specialiter circumfossum, et quatuor marcarum redditus in villa Asle, nos dicti Frederici piam voluntatem complere(a) volentes de prefatis redditibus seu bonis perpetuam vicariam seu beneficium ecclesiasticum perpetuum instauramus, erigimus et fundamus et dictos redditus sub iurisdictione et protectione ecclesiastica recipimus et ipsam vicariam in nomine Domini confirmamus, eandem ad altare sancti Gangulfi martyris in prefata ecclesia sancte Katherine officiandam perpetuo deputamas. De prefata vero vicaria discreto viro domino Nicolao de Ulsen presbitero secundum voluntatem dicti Frederici providimus et ipsum recepimus ad eandem. Ceterum honestis viris Nicolao et Godekino fratribus dictis Roden civibus Hamburgensibus concessimus et dedimus ius patronatus dicte vicarie ad tempora vite ipsorum de gracia speciali, post quorum mortem ius patronatus et collacio dicte vicarie ad nos ilbere revertetur.
In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum.
Actum et datum Lubeke anno domini M°CCCLIIII°, in die sancte Barbare virginis,
presentibus discretis viris domino Hinrico Stapel presbitero, Hermanno Wyntzenbergh et Hermanno Grellen perpetuis vicariis in Hamborch testibus ad premissa vocatis.
___________________________________________
erste Anlage 03.10.2004 Jeanine Marquard / letzte Bearbeitung 03.01.2009 Jürgen Sarnowsky /
Bearbeitungsstand: erste Transkription, nicht mit dem Original kollationiert / für Rückfragen: Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
zurück zur Regestenliste für 1354