1352.08.23.

1352 August 23. Hamburg.
Regest: Eintrag über die Teilung des Nachlasses des Ratsherrn Hermann Everhard zwischen den Kindern Hartwig, Gerburg und Margarethe, ihrer Mutter Alheydis sowie ihrem Stiefvater Nikolaus Molenbrugghe, mit ausführlicher Auflistung der jeweiligen Besitzrechte und Einkünfte.
Überlieferung: StA HH, Senat Cl. VIII No. XVIIIIb2 Bd. 1. Liber contractuum 1300-1453, fol. 64r-66r. - Beschreibung: Register-Überlieferung.
Edition: --

Sciendum, quod inter pueros quondam domini Hermanni Everhardi, videlicet Hartwicum, Gherburgim et Margaretam et dominam Alheydim matrem et Nycolaum Molenbrugghe vitricum dictorum puerorum talis facta est bonorum divisio;

Nycolaus et domina Alheydis predicti habebunt hereditates et redditus infrascriptis:

Primo aream quandam ut sita est in platea amicum iuxta Fredericum Hamma ad occidentem.

Item quandam hereditatem, ut sita est in nova platea pistorum iuxta hereditatem domini Johannis Bretling, fuit quondam Conradi Brummer.

Item duas bodas ut site sunt apud murum inter pontem Sancte Katharine und Reyners twiten, fuerunt quondam Ludolfi Spathoweres. /

{64v} Item terciam partem hereditatis lapidee ut(a) sita est supra Trostes brugghe contra Hinr[icum] filium Hinr[ici] Witzekendorp.

Item redditus 1 m. in hereditate Alberti Ocheslo, ut sita est in Eggere contra domini Lusci Syfridi super aque.

Item redditus 2 m. in hereditate Beken Jurcas, ut sita est in Novo Castro iuxta Marcum Kreys.

Item redditus 1 m. in hereditate Junghen Hoppeneres, ut sita est super twitam iuxta Hoppen market.

Item redditus 1 tal[enti] in hereditate quondam Make Kreys, ut sita est in platea Leprosorum iuxta Heynonem Schucker et Beerspundere.

Item redditus 1 m. in hereditate Alberti Kemerere quondam Vinkenrikes, ut sua est, supra Wydemborch iuxta Heynonem Hoveman versus Wynserbom.

Item redditus 8 sol. perpetuos in hereditate Ludolfi Wolters sapicide, ut sita est iuxta Alsterdor.

Item redditus 1 tal[enti] in hereditate Hennekim candelatoris quondam Hermannni Glafwerchen, ut sita est inter sellatores iuxta Brunonem de Molne sutorem, Hennekinne Bilsing et Ludekinne Haghenow.

Item redditus 1 m. in hereditate Hildemari cultellificis, ut sita est contra domini preconis in cono, et in eadem herediate habent predicti pueri redditus 2 m., et omnes equalis in prioratu.

Item redditus 1 m. in hereditate Petri Raven, ut sita est in Cremona contra Hinrici Renneborch supra(b) aqua. Et in hereditate eadem predicti pueri habent redditus 2 m. Et omnes erunt equales in prioratu.

Item terciam partem reddituum 4 m. in stupa Schirstockes, ut sita est supra Speres Ort. Et sunt redditus perpetui, eaqules sunt in prioratu.(c) /

{65r}Preterea sciendum, quod tercia pars villarum et reddituum infrascriptarum et infrascriptorum pertinet Nycolao et domine Alheydi predictis et due partes earundem villarum et reddituum pertinent pueris supradictis.

Villarum scilicet Eylstede, Schellinghe, Edelenbutle et Halstenbeke.

Item in villa Eggherstede redditus 3 chororum et 4 modiorum siliginis singulis annis.

In villa Oltstede redditus 2 chororum siliginis singulis annis.

In Ossenwerdere in dem Grevenschatte ex parte comitis de Schowemborch redditus 8 m. de(a) primis proventibus et redditus.

In villa Spitzerdorpe Nycolaus Knutling dabit 6 himtlones siliginis singulis annis.

In uno manso in villa Schellinghe, quem colit Make Vicken sone 4 modios siliginis singulis annis.

In curia Testorpe Lamberti de Raboysen redditus unius chori siliginis singulis annis.

In villa Halstenbeke in dimidio manso, quem colit Langhe Henneken sone, redditus 2 modiorum siliginis singulis annis et in alia dimiditate dicti mansi reditus unius modii siliginis annuatim.

Item in eadem villa Halstenbeke in uno manso, quem colunt Grethe vamme Kampe et ipsius filius redditus unius modii siliginis annuatim.

In molendino ville Wulesbutle redditus 3 modiorum siliginis singulis annis ex parte Hennekim Ledighen.

In curie site in Billenwerdere cum frumento pecoribus et cum omni usufructu et cum omnibus bonis mobilibus et immobilibus ad dictam curiam spectantibus et decime ibidem site iuxta Santvlethe, habentis duos mansos cum dimidio, et cum omni usufructu maioris et minoris decime proprie Smalchegheden. /

{65v} Predicti pueri, videlicet Hartwicus, Gherburgis et Margareta, habebunt hereditates et redditus infrascriptorum:

Primo quatour hereditates lapideas, ut site sunt in una linea in platea Pelliciatorum contra(d) dominum Nycolaum Hetfeld et dominam Hillen relictam quondam domini Johannes Bretling. Et in una predictarum hereditatum inhabitabat quondam predictus dominus Hermannus Everhardi.

Item quatuor hereditates, ut site sunt in una linea in platea Lapidea inter hereditates videlicet Marquardi Scheen ad orientem, Hennekim Bremeres ad occidentem, qui due fuerunt Gherardi de Sewenstorpe, tercia Hinr[ici] Meyendorpes et quarta Johannis Bertramni.

Item quandam hereditatem lapideam sitam iuxta antiquam domum vini iuxta Stephani Hoppenere, fuit quondam Hermanni filii domine(e) Alheydis Fabri.

Item duas partes hereditatis lapidee, ut sita est supra Trostes brugghe contra Hinr[icum] filium domini Hinr[ici] Wiczekendorp.

Item redditus 2 tal[enti] in hereditate Bernardi Gronowen, quondam Nycolai Ver Grethensone, ut sita est in platea Assatorum in cono platee predicte.

Item redditus 2 m. in hereditate Hermanni Sartoris quondam Longi Fabris, ut sita est in platea lapidea ixta dominum Hinr[ici] de Monte.

Item redditus 3½ in Steckelhorne.

Item redditus 3m. in hereditate Volxkim Doliatoris, ut sita est iuxta Steckelhorne apud. Isti redditus prius sunt scripta domino Hermannno Everhardi in parrochia Sancte Katharine et debent ibi esse deleta.

Item redditus 3 m. in hereditate Hennekim Volberm, ut sita est in platea lapidea iuxta Maken Greven. De redditus predictis redditus 2 m. sunt redempti. (c) /

{66r}Item redditus 7 sol. in hereditate Johannis Rogghemannes, ut sita est iuxta Forum Equorum in cono ad manum sinistram cum iter versus novam cimiterium.

Item redditus 1 tal[enti] in hereditate Ludekim Plathenmakere, ut sita est retro turrim ecclesie Sancte Marie in cono. Fuit quodam Hermanni Glaswerchen.

Item redditus 5½ m. in pistrino sito in novo castro iuxta domum dictam tho(f) der helle ad orientem.

Item redditus 1 m. in hereditate Mases doliatoris, ut sita est in Cremona contra Wernerum Smalowen.

Item redditus 1 tal[enti] in hereditate Thiderici de Crimpa, ut sita est in parvo Agghere retro domum quondam domine Marcedis.

Item redditus 2 m. in hereditate Hildemari cultellificis, ut sita est contra domum preconis in cono. Et in eadem hereditate habent Nycolaus et domine Alheydis predicti redditus 1 m. Et omnes debent esse equales in prioratu.

Item redditus 2 m. in hereditate Petri Raven, ut sita est in Cremona contra Hinr[ici] Renneborch super aqua. Et in eadem hereditate Nycolaus et domina Alheydis predicti habent redditus 1 m. Et in prioratu debent esse equales.

Item duas partes reddituum 4 m. in stupa Schirstockes, ut sita est supra Speres Ort. Et sunt redditus perpetui, equales sunt in prioratu.

Sciendum preterea, quod Nycolaus et domina Alheydis et pueri prenominati litteris omnibus et singulis super villis, redditibus, curia et decima predictis confectis equaliter perfruentur.

Actum in vigilia beati Bartholomei apostoli.

___________________________________________

(a) Über der Zeile nachgetragen.
(b) Folgt Str.
(c) Am rechten unteren Rand folgt verte folium.
(d) Folgt Str. Hermannus.
(e) Folgt Linie über Rasur.
(f) Folgt punktierte, aber nicht lesbare Str.



erste Anlage 23.02.2003 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 20.12.2008 /
Bearbeitungsstand: erste Transkription / für Rückfragen:
Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)

zurück zur Regestenliste für 1352