1352.08.10.
Sciendum, quod inter Johannem dictum de Sacco et dominam Lusseken uxorem suam filiam domini Hellingberni de Hetfelde tales facte sunt condiciones, quod
si predictus Johannes sine heredibus de se genitis decesserit et domina Lusseke supervixerit, tunc prenominata domina Lusseke habebit illa bona, que cum ea devenerunt ad dictum Johannem nomine dotis, et ulterius habebit ultra bona predicta 300 m. denar[iorum] de melioribus bonis eiusdem Johannis.
Si vero eadem domina Lusseke decesserit sine heredibus de ipsa genitis et Johannes supervixerit, tunc idem Johannes dabit amicis dicte domine Lusseken talia bona, que ad ipsum devenerunt nomine dotis cum ea et non plus.
Si autem heredem habuerint, tunc prefate condiciones totaliter esse debent extincte et bona ipsorum hereditabunt secundum ius civitatis Hamburgensis videlicet de dominio Sartaginis erit et(a) fiet ius civitatis Luneborgensis.
Actum Laurencii.
___________________________________________
erste Anlage 23.02.2003 Jürgen Sarnowsky / letzte Bearbeitung 20.12.2008 /
Bearbeitungsstand: erste Transkription / für Rückfragen: Juergen.Sarnowsky@uni-hamburg.de (Jürgen Sarnowsky)
zurück zur Regestenliste für 1352