PrUB, JH I 7911

© Stuart Jenks, Fürth / Jürgen Sarnowsky, Hamburg


1441 Jan. 1. Wylne.
{Regest}
Kasimir Großfürst von Litauen an Hochmeister Paul von Rusdorf: antwortet auf die Klagen desselben wegen Beeinträchtigung preußischer Kaufleute bei Einziehung von Schulden litauischer Bürger.

{Überlieferung}
OBA 7911 (OBA XXV 67).

{Drucklegungen}
Hansisches UB 7,1, 644, S. 324.

{Regest}
Ebd., JH I 7911.

{Diplomatische Erörterung des Stücks}
Original mit Spuren des Siegels.


Cazimirus Dei gracia magnus dux Lythwanie, Russie etc.

Venerabilis domine, amice nobis sincere dilecte. Accepimus litteras vestras et sano percepimus intellectu, in quibus inter cetera scripsistis de mercatoribus subditis vestris, quod apud nos gravarentur per nova instituta, postulantes, ut ad priores consuetudines tempore, bone memorie magni ducis Witowdi in mercancia observatas admittantur et ut ipsis in debitis exigendis justicia ministretur.
Ista querela predictorum mercatorum locum non habuit, nam cum ad magnum ducatum Domino auxiliante sumus sublimati et tamquam verus heres in sede paterna collocati, volentes condicionem terrarum nostrarum et civitatum facere meliorem juxta consuetudinem katholicorum jure Meydburgensi gaudencium civitati nostre Cawnensi prout aliis contulimus ipsum jus Meydburgense, consuetudines autem prius habite fuerunt predicto juri contrarie, unde inter mercatores et cives jam dictos nobis in Cawna existentes facta est contencio de observancia supradicta, nos vero commisimus civibus Wylnensibus, ut inter ipsos decernerent.
Tunc cives Cawnenses protulerunt litteram magni ducis Witowdi pro parte sui juris, mercatores autem consentire noluerunt volentes consuetudine et jure eisdem gaudere sicud cives supradicti.
Nostis autem, quod ubique locorum cives lacius jus habent quam hospites, et in eo inscripcionibus pacis perpetue {324} ipsas bene cuilibet intueri volenti nichil derogetur, cum in eisdem in fine clausule de mercatoribus posite expresse contineatur, quod racionabilis consuetudo tempore bo[ne] memorie Witowdi magni ducis Lithwanie in Lithwania, Samagutia et Russia tenta servetur et, quantum fieri poterit, in melius reformetur. De justicia autem pro debitis exigendis quidam ex vestris ad nostram venientes presenciam petiverunt sibi justicie fieri complementum et, ut in judicio more terrestri procedatur, sed quia is, contra quem fuit accio, erat civis et petivit se ad jus civile admitti, nobis autem non licuit cuique inferre injuriam, unde remisimus ipsum ad jus civile, et vestri contentari noluerunt.
Et quicumque a nobis ex vestris super nostros petivit justiciam, nulli est bactenus denegata. Diu insuper rescripsissemus vobis super scripta vestra, sed quia tunc, dum fuerunt allata, penes nos domini nostri consiliarii non fuerunt; ceterum, que parte nostri vobis nobilis Jacobus Perucumie exhibitor retulerit, velitis in eisdem sibi fidem credencie adhibere.

Datum Wylne dominico ipso die circumcisionis Domini anno ejusdem etc. quadragesimo primo.


Bearbeitungsstand: Regest eingegeben (Jenks 13.06.2002, Sarnowsky 27.5.2022) - Text eingegeben (Sarnowsky 27.5.2022) - Datum überprüft () - Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert (Sarnowsky 27.5.2022) - Text mit Or. kollationiert () - äußere Merkmale beschrieben ()

Datum der Erstanlage: Donnerstag, 13. Juni 2002 - Letzte Änderung: 27. Mai 2022 von Jürgen Sarnowsky

Zurück zur Hamburger Homepage / zurück zur Regestenliste für 1441.