PrUB1478.09.30

© Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2000-2017)


1478 September 30. Gollub.

{Regest}
Bischof Sbigneus von Wloczlawek an den Danziger Rat: hat ihre Korrespondenz mit dem Orden verfolgt und wundert sich über das Eingreifen des Deutschen Ordens und seiner Untertanen, gegen die das polnische Heer nicht vorgehe. Man solle sich an die Bedingungen des Ewigen Friedens halten, dann werde es Frieden geben.

{Überlieferung}
A = Gdansk, Archiwum Panstwowe, XLIV, 86.

{Drucklegungen}
-.

{Regest}
Thunert, Acten der Ständetage, 234, S. 445-46 (mit ausführlichem Auszug).

{Diplomatische Erörterung des Stücks}
A ist Original.


[...] Intelleximus scripta terre et civitatum ordinis ad vestras fidelitates directa et eciam responsum eis datum. Et satis miramur, quod ita pacem affectant scriptis et tamen talia agant, que paci non inserviant. Sciunt enim istid ex nunciis suis, quos de terra aoud dominum Johannem Byely habuerunt, quod homines regii non contra eos missi sunt, a quibus eciam nullam molestiam senserunt, licet plura bona magistri pertransivissent, nichilominus congregant se hostiliter uti audivimus contra gentes regias, a quibus iam, ut intellegimus, prope sunt, nos ea in re, novit Deus, consilium nescimus; ex ipsis solis et eorum factis depedet consilium.

Vos scitis, regiam maiestatem eciam cum ignominia sua et dampno satisdiu dissimulasse et quesivisse pacem, quam nunc cogitur defendere. Consilio eciam vestro ad id accedente non intromittit se sua maiestas neque habet propositum vendicandi aliena; sed suis eciam privari non volt, que sue maiestati et vobis pace perpetua debentur. Ita est, sicut vos in responso vestro tetigistis, quod vos ante oculos eorum proponebatis, tempestive bonum et malum quod sperabitis futurum, et quid vobis responderint eo tunc habetis memorie et ipsi eciam sciunt.

Istud esset desiderium nostrum et consilium, quod unusquisque habet, quod suum est iuxta inscriptionem pacis perpetue, et unusquisque faceret debitum suum, et sic fieret pax. [...]




Bearbeitungsstand: Text eingegeben (Jürgen Sarnowsky, 1.9.2017) – Datum überprüft () – Text mit PrUB oder sonst Druck kollationiert () – Text mit Or. kollationiert () – äußere Merkmale beschrieben ()

Datum der Erstanlage: 2. September 2017 — Letzte Änderung: 2. September 2017 von Jürgen Sarnowsky
Zurück zur Hamburger Homepage   / zurück zur Regestenliste für 1478.