Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1417-Stabilimenta1493-Thesaurus 7
Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
vii.(a) Quod deputetur aliquis, qui teneat computum eorum, que recipiuntur per conservatorem generalem
Ad sublevationem oneris conservatoris generalis, utque dilucidius appareant ea, que conservator nomine communis thesauri recipit, stabilimus, quod per magistrum et consilium ordinarium deputetur et eligatur aliquis frater ordinis idoneus ad hoc et aptus, qui computum liquidum et clarum diligenter teneat de omnibus et singulis tam pecuniis quam rebus quibusvis, quas in dies conservator generalis nomine communis thesauri recipit. In quorum receptione deputatus ipse sit presens et etiam in redditione computorum conservatoris assistat, et quod teneantur duo libri eorum, que recipientur, unus autem apud conservatorem et alter apud deputatum existat. Qui quidem deputatus recepta in duobus libris prefatis scribat et annotet, ut de receptis clara notitia habeatur. Quodque magister et consilium ordinarium eidem deputato pro stipendiis assignet thesauro percipiendis, quod eis benevisum fuerit, stetque in ipso officio deputatus pro termino magistro et consilio beneviso. Quo elapso ipse idem deputatus aut alius pro comperta idoneitate et sufficientia subrogetur.
Next Stabilimenta1493-Capitulum 1 | Back to the Contents