Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1415-Stabilimenta1493-Thesaurus 5


   Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
v.(a) De iure passagii exolvendo per fratres

Perversos abusus oblitterare volentes, ut iura thesauri illesa conserventur, idcirco statuimus, quod iura passagiorum fratrum exolvi debeant ad rationem scutorum aurei cunei serenissimi domini regis Francorum sine sole centum, tam in oriente quam in occidente, vel legitimum valorem eorum pro quolibet fratre milite, et scutorum auri dicti cunei lxviiii a[ut](b) xxxxiiii pro quolibet fratre serviente armorum. Que quidem iura passagiorum exolvantur communi thesauro aut deputatis eius per eos, qui ingredi volunt ordinem, priusquam ad professionem admittantur. Si qui autem presumpserint ad professionem religioni nostre aliquem admittere, qui dictum ius passagii non solverit, recipientes ad ipsum passagium exolvendum non obstante quacunque licentia ei data compellantur et teneantur.


(a) In Salamanca 1534 no. 45 of the chapter De thesauro.
(b) Paris [1493] aspres, i.e. asper.

Next Stabilimenta1493-Thesaurus 6 | Back to the Contents