Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1411-Stabilimenta1493-Thesaurus 1
Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
i.(a) De solutione iurium thesauri non obstante quacunque destructione
NIL MAGIS capitulantium cordi situm est, quam omni ingenio et studio ea instituere, que thesauri commoditati et religionis honori consulant, puta iurium erraii solutio et prefixis terminis satisfatio(b), sine quo ordo ipse, quod deus avertat, rueret. Quibus de causis non paucis institutionibus retroacto tempore in malesolventes est animadversum ad privationem etiam habitus et beneficiorum eo ipso, quo fuerint lapso termino contumaces, nulla dilatione concessa. Attamen nonnulli comperti sunt, qui professioni et obedientie immemores et huiusmodi poenas non verentes statutis circa solutionem iurium ipsorum iniquo animo huiusmodi iurium solutionem impedire, frustrare presumunt in grave onus conscientie(c) et honoris, ex quo detrimentum [120v] et damnum pergrande erario contingit.
Cum igitur que de novo emergunt, novo indigeant remedio, eapropter auctoritate capitulari statuimus, ut omnes et singuli baiulivi – tam conventuales quam capitulares –, priores, castellanus Emposte et preceptores – tam exempti quam non exempti – et membra ac beneficia ordinis nostri huiusmodi iura in festo nativitatis sancti Ioannis Baptiste de mense Iunii quotannis exolvant et receptoribus et procuratoribus communis thesauri satisfaciant secundum ratam et portionem, que facta pro temporum qualitate per generalia capitula et litteris et bullis capitularibus declarata fuerit. Declarantes et statuentes, quia religio nostra fundata est et instituta ad exercitium piorum operum hospitalitatis et tuitionem fidei catholice, et pr?dia, beneficia quoque collata sunt ad hoc propositum et finem exequendum, tenetque et habet ius et reale verumque dominium(d) et proprietatem ipsorum prediorum et beneficiorum, prioratuum, castellanie Emposte, baiuliatuum, preceptoriarum, que conferuntur in commendam, reservata portione iurium thesauri. Quod si aliqui ex dictis prioratibus, castellania(e) Emposte, preceptoriis ac beneficiis pervenerint – seu propter guerras, incursus, invasiones seu exactiones principum aut alia quavis de causa et occasione – ad ruinam, vastationem, destructionem etiam totaliter, quod deus avertat, nihilominus portio iurium thesauri imposita et pro tempore imponenda liquide, pure et simpliciter tamquam immunis et libera iacturis et damnis ac principum exactionibus ad thesaurum contradictione et dilatione cessante perveniat. Atque omnis iactura, damnum atque exactio sit et esse intelligatur super priores, castellanum et preceptores, etiam si tanta clades esset, quod illud, quod superesset ex fructibus beneficiorum, ad portionem iurium exolvendam non sufficiat(f), quia priores, castellanus Emposte, preceptores et possessores debent esse cauti, dum suppetunt fructus et redditus tali administratione pro tempore damnorum occurente eorum impensis suppleant, ne frustretur thesaurus portione reservata pro conservatione status ordinis, sine quo stare non possunt fratres eiusdem, maxime cum ob solutionem non factam et eorum contumatiam damnum et interesse in eosmetipsos redundat et revertitur.
Quod si aliqui contumaces, rebelles, renitentes et contradicentes fuerint, omni dilatione cessante ipso termino elapso poenas privationis habitus et [121r] prioratuum, castellanie Emposte, preceptoriarum ac beneficiorum subeant. Et nihilominus in poenas indultorum apostolicorum nostro ordini concessorum eo ipso cadere censeantur, ne aliquo pacto ipse thesaurus iuribus suis frustretur.
(b) Corrects satisfationis.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. consientie.
(d) Venice 1495, Ulm 1496; Ms., Salamanca 1534 dominum.
(e) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 castellanie.
(f) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 sufficiant.
Next Stabilimenta1493-Thesaurus 2 | Back to the Contents