Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1390-Collationes 26


    Frater Petrus Daubusson cardinalis et magister
xxvi. Quod magister potest conferre preceptoriam sue preeminentie spectantem alicui preceptori dimittendo aliam preceptoriam, quam iterum magister conferre potest

Quia gratie merito debent esse liberales, ideo stabilimus, quod, quotienscunque vacabit preceptoria ad collationem magistri secundum formam stabilimenti de gratiis magistralibus statuentis, magister pro tempore existens dictam preceptoriam alicui preceptori dare possit, qui dimittat, si placuerit magistro, unam ex preceptoriis, quas possidebat, et loco dimisse tenebit illam, quam ei dabit magister sub eo titulo, quo eam dimissam primo tenebat. Et dimissam preceptoriam de gratia magistrali secundum formam stabilimenti de gratiis magistralibus ordinantis(a) magister conferre possit.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Collationes 27 | Back to the Contents