Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1369-Collationes 5


    Frater Raymundus Berengarii magister
v. De preceptoriis, in quibus est administratio iusticie sanguinis, fratribus capellanis conferendis

Sapientie ac probitati magistri, baiulivorum quoque et procerum consilii ordinarii eorumque discretioni remittimus atque preceptorias, in quibus iusticia sanguinis exercetur, fratribus capellanis ordinis nostri conferendi auctoritatem damus. [110v] Hi namque casu contingente ordinabunt, et de talibus pro suo arbitrio personarum et rerum qualitate pensata diiudicabunt.


Next Collationes 6 | Back to the Contents