Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1366-Collationes 2


    Frater Elyonus de Villanova magister
ii. Quod non fiant gratie expectative(a) et declaratio eorum, quibus spectat collatio preceptoriarum

[109v] Periculosum quidem est alterius vite quempiam constituere et insidiatorem adhibere, ne malignus quidem spiritus delinquendi occasione data suggerat perpetrare, quod religiosa vetat observantia. Prohibemus igitur, ne aliquo pacto de preceptoriis, baiuliis, domibus aut aliis beneficiis seu officiis ordinis nostri quacunque causa urgente expectative fiant. Si que autem contra hanc institutionem facte fuerint, irrite censeantur. Quodque ex eis consequutum fuerit, cassum prorsus existat. Quinimmo decedentibus preceptoribus magister et conventus Rhodi de preceptoriis ordinent, disponant atque conferant antianis et benemerentibus fratribus secundum religionis laudabiles consuetudines. Et si plures preceptores eiusdem prioratus inter duo festa nativitatis sancti Ioannis Baptiste de mense Iunii tunc revoluto eodem anno in partibus occiduis decesserint, prior et castellanus Emposte de vacatione preceptoriarum magistrum et conventum certiores reddere debeat. Magister quoque et conventus sic certificati preceptorias per unius preceptoris mortem vacantes conferent. Magister quoque sua collatione magistrali ante conventum utetur, post quem conventus confert. De residuis autem preceptoriis inter duo festa, ut dictum est, revoluto eodem anno vacantibus per mortem plurium preceptorum in partibus occiduis decedentium priores et castellanus Emposte fratribus antianis et benemerentibus provideant ac disponant habita prius notitia de provisionibus factis per magistrum et conventum et non aliter. Si vero aliquis prior vel castellanus Emposte contrafecerint, collationes per eum facte eo ipso nulle censeantur. Et nihilominus pro ipso anno suis collationibus privatus est et intelligitur. Preceptorie autem, que vacant per obitum preceptorum, qui decedunt in conventu Rhodi et partibus orientis spectant collationi magistri et conventus, nec in eis priores ius collationis habent.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. expetative.

Next Collationes 3 | Back to the Contents