Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1355-Electiones 11


    Frater Iacobus(a) de Milly magister
xi. De electione prioris ecclesie

Quanto magis dignitas spirituale concernit, tanto magis in promovendo ad eam auctoritatem viro consideratio habenda est. Igitur stabilimus, quod vacante ecclesie religionis nostre prioratu magister et consilium ordinarium matura et gravi deliberatione ad prioris ecclesie electionem conveniant et procedant atque de capellanorum omnium linguarum religionis nostre moribus, vita, doctrina diligentique discussione habita unum capellanum probate vitę divinorumque expertum, peritum doctumque in priorem assumant et eligant. Qui quidem electus assiduam residentiam Rhodi facere teneatur. Et si aliqua urgente necessitate extra conventum mittatur(b), terminus quantotius remeandi a magistro et consilio ordinario prefigatur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. Ioanne.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. mitatur.

Next Electiones 12 | Back to the Contents