Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1352-Electiones 8


    Frater Ioannes de Lastico magister
viii.(a) Quot annorum antianitas requiritur ad hoc, ut frater eligi possit in baiulivum aut priorem

Non solum conveniens immo necessarium videtur, ut, qui ad sublimiores gradus assumuntur, per assiduam conversationem religionis nostre mores et normam dignoscunt. Igitur statuimus, quod nullus fratrum ordinis nostri in baiulivum aut priorem assumi seu eligi possit, nisi quindecim annos habitum ordinis nostri gestaverit sub vera quoque obedientia religionis nostre vixerit. Qui quidem anni quindecim dinumerantur ab eo die, quo Rhodum venerit. De ipsis quoque annis quindecim annos quinque simul aut diverso tempore in conventu Rhodi residentiam fecerit, aliter enim nullus fratrum nostrorum prioratum aut baiuliatum consequi possit.


(a) In Venice 1495 missing.

Next Electiones 9 | Back to the Contents