Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1345-Electiones 1


De electionibus

    Consuetudo
i. Forma electionis magistri hospitalis Hierusalem

Optima ratione ducti nostri quidem antecessores prudenter et caute ad magistri electionem procedere consueverunt. In capite nanque et superiore designando atque deligendo status ordinis consistit, multumque refert, qualis tam nobili coetui presideat ac religionis gubernacula teneat. Hec igitur norma in magistri electione a maioribus nostris sancita traditaque servanda est:

Magister, cum gravi morbo implicitum se cognoscit, debet pro ordinis indemnitate bulle ferreę et argenteę cuneos, signetum quoque secretum, quibus uti solet, alicui probo, discreto et idoneo religioso commendare aut aliter tuto loco reponi iubere, ne his fraudulenter aliquis uti possit. Quod si [103r] prepeditus egritudine aut aliter facere negligeret, qui senescallię preest, id effici procuret et studeat. Ipso quoque vita functo qui ea in custodia habet, illico ad consilium ordinarium deferat, ubi franguntur, ut eorum usus penitus pereat. Demum funeris pompa pro more cum decore et devotione ordinetur. Qua quidem peracta congregetur consilium completum, in quo locumtenens magisterii eligitur, cuius officium usque ad electionem preceptoris electionis perduret. Postea de spolio et magisterii statu cum diligentia, antequam ad electionem procedatur, disponatur ordineturque. Quibus rebus compositis dies electionis indicitur.

Cum vero dies indicta advenerit, in aurora signo campane publica assemblea convocatur. Magisterii quoque locumtenens ac fratres Rhodi commorantes in ecclesia conveniunt, ubi post missarum solemnia peracta more et loco solito publicarum assemblearum locumtenens ipse presideat, baiulivi quoque et priores ac proceres pro ordine consueto sedeant. Causa quoque congregationis locumtenentis organo explicata iubet omnes fratres octo linguarum separatim congregari, qui suo ordine – excepto, quod illius lingue fratres, cuius locumtenens esse censetur, ultimo iurent – in presentia ipsius locumtenentis, vicegerentis totiusque assembleę solemni iuramento super crucem habitus prestito astringantur, quod unum fratrem ex sua lingua illic pręsentem, idoneum et probum pro electionario preceptoris electionis et trium electionariorum(a) magistri scilicet militis, capellani et servientis armorum eligent.

Facta quidem octo fratrum ipso ordine electione ipsi octo electionarii reverenter coram vicegerente comparebunt genibusque flexis tota assemblea audiente et conspiciente tactis sacris evangeliis iurent, quod rite et iuste unum fratrem militem probum, discretum et idoneum ex tota assemblea vel ex ipsis in preceptorem electionis eligent. Hi siquidem iuramento adacti conclavim intrant, illic quoque preceptorem electionis eligunt, et demum sic electum locumtenti et assemble? significant. Qui vero in preceptorem electionis designatus fuerit, reverenter genuflexo coram vicegerente compareat iuretque sub forma pretacta, quod preceptoris electionis officium rite iusteque exercebit. Eo ipso vicegerens magisterii officio abdicatur et preceptor electionis presidet, coram quo electionarii octo predicti iterum iuramentum in pre-[103v]tactam formam(b) prestabunt, quod unum fratrem militem, unum fratrem capellanum et unum fratrem servientem armorum idoneos, probos et sufficientes pro tribus electionariis aliorum collegarum electionariorum magistri nominabunt et eligent. Ipsum quoque iuramentum preceptor electionis in manibus vicegerentis eis pręstabit, si de numero octo pretactorum fuerit, aliter enim in assemblea remanens presideat.

His quidem completis octo electionarii sic iuramento adacti conclavim intrant, ubi secreto tres huiusmodi electionarios militem, capellanum et servientem eligunt. Quibus quidem electis preceptori electionis ac toti assembleę delectos significant intimantque. Electione quidem triumviratus videlicet militis, capellani et servientis(c) promulgata octo electionarii officio functi censentur, ac ipsi tres religiosi miles, capellanus et serviens coram preceptore electionis coetuque publico comparentes forma pretacta iuramento se adigunt, quod iuste riteque reliquos electionarios magistri hoc ordine eligent, videlicet: quartum ex alia lingua quam ex suis, et quartus electus modo premisso iuramento astrictus ad tres accedit, ipsique quatuor quintum et sic deinceps, usque ad octo semper ex aliis linguis, ita quod posterior electus pro electione sequentis addatur prioribus. Octo quoque sic electi nonum eligent, et decimum ipsi novem, et sic usque ad numerum sedecim tantum, ita quod ex qualibet lingua sint duo fratres.

Facta enim electione octavi reliqui summuntur per gradum et ordinem linguarum. Si autem aliquo casu contingente aliqua lingua his duobus ob defectum fratrum supplere non posset, ex aliis sumatur. In eadem autem electione et ex electionariis magistri possunt esse duo capellani et tres servientes et non plures, sed omnino esse debet unus capellanus et unus serviens adminus. Ceteri vero milites existant. Omnes quoque sint legittimo matrimonio nati. Inter hos quidem xvi electionarios miles ille triumvir, qui prius ab octo fuit pro milite electus, qui et electionis miles vocatur, presidet. Hic quoque magistri electionem ceteris astantibus promulgat. Quilibet quoque sexdecim electionariorum unico suffragio utitur, excepto milite electionis, qui ad evitandum suffragiorum paritatem in magistri electione duobus utitur suffragiis, atque ille frater, qui per maiorem [104r] suffragiorum partem – hoc est, qui plura vota obtinet – in magistrum electus sumptusque censetur.

Postquam autem dicti xvi hac norma fuerint electi, monitu ac iussu preceptoris electionis confessionem sacerdoti peragant missamque devote audiunt et eucharistiam reverenter recipiunt, ut a viciis purgati et divina gratia illustrati magistrum quidem dignum, probum et virtuosum eligere valeant. His quidem peractis electionarii sexdecim coram electionis preceptore ac toto religiosorum coetu assistente humiliter comparent reverenterque genua et(d) nuda(e) capita flectunt superque sanctum crucis lignum sacrosanctaque evangelia ac misse prefationem manibus appositis quilibet singulariter unus post alium alta et intelligibili voce iuret in hec verba: »Ego N. promitto et iuro per hoc sacratissimum crucis lignum ac sancta dei evangelia et sacrosancta prefationis verba omni reiecto odio, timore, amore, premii spe aut inordinato affectu, sed in deum ac dominum nostrum Iesum Christum oculos et intellectum dirigens, ad divini nominis gloriam et laudem religionisque Christiane honorem et comodum religionisque(f) nostre decus et utilitatem rite, iuste, canonice secundum dictamen recte conscientie, pro facultate iudicii proprie rationis nominare et eligere in magistrum hospitalis sancti Ioannis Hierosolymitani et universi ordinis nostri ex omnibus religiosis religionis nostre fratribus militibus tam presentibus quam absentibus unum fratrem militem legittimo matrimonio natum, idoneum, probum, virtuosum et sufficientem magisteriique capacem, et ita iuro et promitto, sic deus me adiuvet et hoc sacratissimum crucis lignum sancteque scripture, quas manibus tango, et si contrafecero, in periculum et damnationem perpetuam anime esse censeatur«. Quo peracto lignum osculetur crucis atque scripturas sacrosanctas. Deinde sic omnibus electionariis iuramento adactis preceptor electionis ac omnes et singuli fratres assembleę super crucem sui habitus promittant et iurent se pro magistro et superiore admissuros et ratum ac firmum habituros, quem prefati electionarii pro maiori parte votorum elegerint.

Dicti enim xvi electionarii sic iuramento astricti illico, nullos quavis de causa alloquentes aut nutu seu signo quidpiam significantes, a conspectu preceptoris electionis [104v] et totius assembleę discedunt locumque secretum adeunt conclavimque intrant portisque clausis, ita ut nulli pateat aditus(g), de eligendo magistro disceptant. In conclavi enim omnes electionarii pro libero rationis arbitrio intrepide, quod libuerit, proponant mores virtutesque ac vicia doceant de hisque disceptent habitoque diligenti scrutinio per tacita suffragia, hoc est balotas in pixides secreto iniectas, magistrum eligant. Pro uno quoque, de quo disceptatio habita fuerit, capsula deputatur, cui nomen eius affigitur. Sic qui plura suffragia habuerit, in magistrum electus censetur, quem et non alium electionis miles haud dubio promulgare debeat.

Electione(h) peracta electionarii a conclavi discedunt comparentque coram preceptore electionis ac universo fratrum coetu trinaque rogatione facta, si ratum habent, quod egere, terque affirmantibus gratum habere, tunc electionis miles alta et intelligibili voce ceteris electionariis adsistentibus magistrum electum nominat et promulgat. Si electus affuerit, reverenter ad altare maius ducitur, ubi super stabilimentorum volumine positis manibus promittit et iuramento solemni iurat regulam, stabilimenta et laudabiles ordinis consuetudines se servaturum, et quod religionis agenda de consilio procerum reget, ordinabit et exequutioni demandabit. Si autem electus absens fuerit, cum ad conventum venerit pari iuramento astringatur, antequam magistrali gaudeat preeminentia. His peractis electo absente consilium completum eius vicegerentem eligit, qui usque ad magistri adventum officio fungitur. Si electus presens fuerit, de locumtenente providet.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. electionarium.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. forma.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. servientes.
(d) Missing.
(e) Ms., Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 nudi.
(f) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. religionique.
(g) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 auditus.
(h) Venice 1495 Electio.

Next Electiones 2 | Back to the Contents