Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1324-Fratres 51
Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
li. De honesto vestitu fratrum
Decet viros religiosos et anime et corporis mundiciam atque honestatem summo [98v] studio observare. Hinc est, quod districtius iniungimus fratribus religionis nostre, ut decentes atque honestos habitus deferant, qui congruere videantur veris religiosis, prohibentes, ne de cetero quovis colore excusationis quesito audeant portare tunicas vel habitus(a) indecentes, sed utantur tunicis et habitu longo et decenti, honeste ordinato cum clamydibus rotundis longis adminus sub genu vel rostratis sive ad punctas vulgariter dictis. Brevi autem veste, que sit etiam honesta, non utantur nisi in itinere vel in triremibus aut in aliis navigiis vel in gardiis et custodia sancti Petri castelli, Langonis et aliorum fortiliciorum religionis. In civitate autem Rhodi et castello ac extra ad miliare non utantur brevi veste nisi de licentia magistri aut manescalli, qui licentiam non det nisi urgente necessitate, videlicet ob exercitium alicuius publici officii aut casu obsidionis vel parande civitatis ad tuitionem in eventu rumoris belli. Colores autem omnis generis et speciei prohibemus nisi dumtaxat nigrum et griseum, violetum ac azureum obscurum. Alio autem colore non utantur nec in tunicis, mantellis, caligis, biretis, diploidibus et caputiis. Tunice autem sint aut nigre aut violete aut griseę vel obscure, tamen violeto et azureo crux affigi non possit nisi cameloto obscuro dumtaxat aut nigro aut griseo obscuro. Biretis autem et caligis tantum niger color permittitur. Habitus autem, cuiusvis generis fuerint, qui contra presentem institutionem deferentur, ipso facto erario sive thesauro applicentur, vel valor eorum de soldeis defalcetur. Exequutor autem contrafacientium sit manescallus, et si negligens fuerit, dicti habitus valor de suis stipendiis in thesauro defalcetur, quibus non obstantibus huiusmodi habitus colorum semper thesauro applicentur totiens quotiens portabuntur. Et quod draperius de contrafacientibus faciat planctam manescallo. Qui manescallus sit exequutor, ut dictum est. Adicientes huic prohibitioni(b) ultra predictam poenam acriorem, quod, qui contra huiusmodi inhibitionem(c) semestre perseverabit, ancianitatem duorum annorum perdat. Si autem in his perseveranter et contumaciter continuaverit, reddatur inhabilis ad beneficia religionis obtinenda.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. prohibutioni.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. inhibitioonem.
Next Fratres 52 | Back to the Contents