Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1322-Fratres 49


    Frater Ioannes de Lastico magister
xlix. Quod nemo intercedat pro fratre delinquente, priusquam iusticia ministretur

Turpe quidem est et valde dissonum, quod iusticia intercessorum insolentia et molestia perturbetur. Ideo stabilimus, quod quotienscumque iusticia de aliquo delinquente ministrari debet, non liceat alicui fratrum pro ipso intercedere aut precari, donec iusticia exequutioni demandata fuerit. Attamen quia poena iniuncta gravior aut prolixior esse posset, tunc pro aleviatione et abreviatione iniuncte poene intercedere possit. Sed cui remissio pertinet pro eius discretione secundum casus exigentiam(a) veniam prebeat aut recuset.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. exigentia.

Next Fratres 50 | Back to the Contents