Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1288-Fratres 15


    Frater Elyonus de Villanova magister
xv. De fratre, qui damnum intulerit religioni ultra marcham argenti

Excessibus fratrum nostrorum obviare cupientes statuimus, quod, si frater damnum aut iacturam ordini nostro ultra marcham argenti intulerit, si de eo querela facta fuerit, habitu privetur. Si vero infra marcham damnum intulerit(a), poena septene aut quarantene, prout fratribus sgardii visum fuerit, puniatur. Et quia id rigidum severumque nimium videtur, ut pro quolibet excessu ultra marcham argenti religiosus habitum perdat, cum delicta circumstantiis plurimum graventur, eius quoque delicti qualitas sit consideranda et maturo consilio ponderanda. Quotienscumque igitur de damno ultra marcham argenti querela per magistrum fiet, primo ante delicti exequutionem querela ad consilium deferatur, ubi mature delictum discutiatur, attestationibus quoque autenticis et legitimis vel rei et accusati confessione delictum innotescat et causa querele lucidius appareat. Quibus peractis in publica assemblea iterato [91r] querela fiat et coram sgardio reo audito mature et consulte agitetur, discutiatur atque delicti, de quo querela fit, circumstanciis quoque qualitate et rei seu accusati vita, conditione et conversatione(b) meritisque pensatis et cum gravitate consideratis iusticia ęqua quidem lance et statera administretur.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 dederit.
(b) In front, crossed out conservatione.

Next Fratres 16 | Back to the Contents