Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1282-Fratres 9


    Frater Nicolaus Lorgne magister
viiii. Declaratio casuum quorundam, propter quos fratres habitu privantur.

Indignum prorsus diiudicari debet hos, qui gravissimo scelere inficiuntur(a), habitu ordinis nostri redimitos esse. Qui igitur his sceleribus deprehensi et convicti fuerint, habitu perpetuo priventur: hereticus, sodomita, latro, profuga ad infideles, is quoque, qui vexillum et standardum ordinis in bello infidelium explicatum reliquerit, qui etiam deserit fratres in pugna et qui castellum aut locum infidelibus tradiderit, consultores quoque et conscii ipsius traditionis, quod tamen cognitioni magistri et procerum reservatur. Preterea qui castellum situm in confinibus infidelium alio loco exierit quam porta, qui etiam trina vice coetum fratrum sponte sine licentia reliquerit, ut ad aliam se transferat(b) religionem, amplius in nostram non admittatur. Qui falsum testimonium dederit, qui etiam equester aut pedester intenderit depredationi in exercitio armorum, habitum perdat, quem reassumere non possit ante unius anni lapsum. Frater enim, qui alium fratrem accusabit de aliquo casuum predictorum offeretque se illud probaturum(c), si suam intentionem non probaverit, per terminum unius anni habitum perdat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. inficuntur.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. follows qui etiam trina.
(c) Corrects probatorum.

Next Fratres 10 | Back to the Contents