Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1270-Priores 21


   Frater Ioannes de Lastico magister
xxi. Quod priores eligere possunt(a) capellanum ad visitationem ecclesiarum faciendam

Super omnia quidem deum colere debemus et sacrosancta ministrare(b) et, ne per negligentiam divina misteria alterentur, diligenter inspicere. Itaque prioribus eligendi unum capellanum ordinis nostri fratrem, qui sacrosancta ecclesiarum, oratoriorum(c) [88r] et capellarum – puta reliquias, eucharistiam et alia huiusmodi – in prioratibus visitet, reformet et dirigat, cui quidem sic electo prior ecclesie conventus Rhodi suas vices tribuat, facultatem atque potestatem concedimus..


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. possint.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534: ministrari.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534 oratorium.

Next Priores 22 | Back to the Contents