Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1265-Priores 16


   Frater Antonius Fluviani magister
xvi. Forma visitationum, que in scriptis redigi debeat

Frustratorium quidem esset atque penitus inane, si visitatio cum tanta diligentia facta ad memoriam in scriptis non redigeretur. Ideo stabilimus, quod priores et castellanus Emposte et visitatores ipsam visitationem in scriptis redigant et de ea registrum conficiant, in quo primo declaretur regimen et administratio preceptoris eiusque qualitas. Demum quomodo in [87r] spiritualibus et temporalibus gubernatur atque valor et redditus particulariter tam in capite quam in membris declaretur, onera quoque explicentur atque lites et differentie annotentur, quarum expeditio preceptori comittatur. Preterea manifestentur et in eo scribantur reparationes et ordinationes, que per visitatores preceptori iniuncte fuerint, quorum omnium copia autentica magistro et conventui mittatur, ut eius status ordinis innotescat et pro rerum exigentia provideant. Registrum vero in manibus prioris apud prioratum remaneat.


Next Priores 17 | Back to the Contents