Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1260-Priores 11


   Frater Philibertus de Nilliacho magister
xi. Quod camere priorales quolibet quadriennio(a) per duos preceptores visitentur

Dignitatis gradus commodam administrationem excludere non debet, quinimmo quanto quis altior est, tanto illustriori regimine pollere debet. Itaque stabilimus, quod priores et castellanus Emposte, quibus ceteros visitandi auctoritas commissa est, reciproca potestate visitationis normam subeant. [85v] Decet enim unumquemque religiosorum(b) cervices obedientie iugo submittere, nec delinquendi quoque licentia(c) cuipiam danda existit. Hoc igitur modo camere priorales visitabuntur: Quolibet enim quadriennio duo prudentes preceptores idonei et sufficientes deligantur et in capitulo provinciali deputentur, qui auctoritate nostra cameras priorales, membra et domos earum diligenter visitent et visitationem in scriptis redigant et de his, que invenerint, prioribus notitiam dent tempus opportunum statuendo, ut necessariis, prout compererint, priores provideant. Quod si priores et castellanus Emposte potentie, dignitati aut pertinaci voluntati inheserint et super necessariis providere recusaverint, tunc ipsi visitatores de omnibus autentice magistrum et conventum informent, qui remediis opportunis contra huiusmodi priores tamquam inutiles administratores procedant. Quod si ipsi visitatores amore vel favore aut alia de causa defectus in cameris prioralibus inventos reticerent, teneantur solvere thesauro duplicem responsionem unius anni atque aliam poenam subeant, prout discretio magistri cognoverit.


(a) Ulm 1496, Salamanca 1534; Venice 1495, Ms. quadrienio.
(b) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 religiosum.
(c) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. licentiam.

Next Priores 12 | Back to the Contents