Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1255-Priores 6


   Frater Elyonus de Villanova magister
vi. Quales eligi debent in priorum vicegerentes

Congruum quidem est, ut unusquisque suis limitibus coerceatur nec iurisdictionem in alios exerceat. Quare sapienter sancitum est, quod priores seu preceptores, qui preceptorias in aliis prioratibus quam illis, quorum ditioni suppositi sunt, tenent, eligi in priorum vicegerentes, quibus suppositi non erant, nullo pacto possint. Nec pariformiter in priorum locatenentes assumi possunt, qui pro talibus preceptoribus vel prioribus in huiusmodi preceptoriis constituti sunt. Qui contrafecerit, inobedientie poenam subeat.


Next Priores 7 | Back to the Contents