Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1222-Baiulivi 20


   [76v] Frater Ioannes de Lastico magister
xx. Quod manescallus aliquem non liberet a turris custodia

Summa cura vigilantia quoque adhibenda est Rhodie urbis custodie et excubiis, qu? tot tantisque inimicis circumsepta est. Iubemus igitur, ut omnes fratres suppositi preeminentie manescalli equaliter omni seclusa excusatione excubias et vigilias ad turrim deputatam fieri solitas teneantur perseveranter exercere, a quo onere manescallus per se aut alios liberare et immunem reddere quempiam non possit seu quovismodo excusare. Tamen, qui vinum collecte pro consuetudine mittunt, hac sarcina excubiarum exempti sunt.


Next Baiulivi 21 | Back to the Contents