Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1219-Baiulivi 17


   Frater Antonius Fluviani magister.
xvii. Quod capitaneus castelli sancti Petri prestet favorem magno baiulivo visitanti

Nil est, quod magis status conservet, quam vera illibataque(a) obedientia. Statuimus itaque, quod in visitatione dicti castelli per magnum(b) baiulivum seu eius locumtenentem facienda capitaneus castelli eiusdem, qui pro tempore fuerit, eidem magno bailio aut suo locumtenenti(c) in(d) dicta visitatione exequenda obediat et pareat, consilium quoque, auxilium et favorem prestare debeat, quotiens ab ipso magno baiulivo aut eius locumtenente(e) fuerit requisitus. Ipsa quoque visitatione peracta, cum magnus baiulivus Rhodum reversus fuerit, de omnibus compertis, repertis et occurentibus verbo et scriptis plenariam relationem et informationem magistro pro tempore existenti faciat.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. illibatque.
(b) Salamanca 1534; Ms., Venice 1495, Ulm 1496 magistrum.
(c) Ulm 1496 locumtenentem.
(d) Venice 1495, Ulm 1496: missing.
(e) Ulm 1496 locumtenentem.

Next Baiulivi 18 | Back to the Contents