Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1209-Baiulivi 7
Frater Guilielmus de Villareto magister
vii. Quod fratres in exercicio armorum suppositi sunt precepto manescalli
Si in omnibus obedientia laudanda est, in armorum exercitio profecto magnopere commendanda existit. Igitur in armorum exercitio fratres(a) precepto manescalli(b) suppositi sunt exceptis baiulivis conventualibus et capitularibus, prioribus, castellano Emposte et sociis magistri. Et si magister erit presens, tunc manescallus et allii obedientie magistri supponuntur. Absente vero magistro eius locumtenenti parere teneantur.
(b) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. manascali.
Next Baiulivi 8 | Back to the Contents