Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1187-Magister 1


TERTIA PARS

De magistro.

   Frater Alphonsius de Portugalia magister
i. Quod fratres obediant magistro

Melior est enim obedientia quam victima.(a) Nihil quoque existit, quod magis religionis observantiam conservet, quam vera illibataque obedientia, qua inferiores superiori cervicem submittunt. Ideo recte sancitum est, quod omnes hospitalis Hierosolymitani fratres, quacunque auctoritate fungantur, domini Iesu Christi salvatoris et redemptoris nostri intuitu magistro obedire teneantur.


(a) I. Reg. 15,22.

Next Magister 2 | Back to the Contents