Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1183-Sgardium 15


   Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
xv. Quod celebrentur sgardia extra ecclesiam in loco ad hoc idoneo

Quia scriptum est Domus mea domus orationis vocabitur(a), ideo stabilimus, quod sgardiorum cause de cetero tractentur, agitentur et decidantur in loco ad hoc idoneo. Tamen sgardia, que fiunt pro iusticia fratrum, teneantur in ecclesia, prout moris est.


(a) Matth. 21,13.

Next Sgardium 16 | Back to the Contents