Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version

based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244

© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)

1179-Sgardium 11


   Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
xi. Quod scribantur sgardiorum sententie et postea (a)in scriptis(a) proferantur.

Quia litigantium malitiis sententie verbotenus prolate sepius infringuntur, ideo stabilimus perversorum cautelis obviantes, quod in sgardiis [68v] ante sententiarum prolationem coram partibus faciendam deliberate sententie inter sgardiorum fratres per vicecancellarium scribantur et postea eius organo coram partibus sgardio presente legendo proferantur. Similiter de sforcio sgardii, sforcio sforcii et sgardio baiulivorum censemus.


(a) Venice 1495, Ulm 1496, Salamanca 1534; Ms. missing.

Next Sgardium 12 | Back to the Contents