Stabilimenta Rhodiorum militum - Latin version
based on the manuscript in the National Library of Malta, Archives of the Order of St. John, no. 244
© Jyri Hasecker, Hamburg / Jürgen Sarnowsky, Hamburg (2007/2022)
1154-Consilium 7
[62r] Frater Petrus Raymundus Zacosta magister
vii. Quod suffragia et deliberationes consiliorum in scriptis redigantur et per organum vicecancellarii promulgentur
Hominis enim memoria labilis(a) admodum existit, cuius subsidio littere sapienter et acute profecto invente sunt. Et ne, que rite et probe deliberata sunt, interirent, eorum quoque regula et norma homines carerent, litterario quidem ordini actu commendantur. Ideo maiores nostri summa prudentia senatus consulta, plebiscita, leges, canones et decreta litteris demandarunt contexere quoque curarunt, quibus absentes et futuri uterentur. Quorum enim vestigiis inherentes statuimus, quod opiniones et suffragia in consiliis emissa super rebus arduis et magni ponderis per vicecancellarium, si videbitur faciendum, in scriptis redigantur, ut semper appareant(b), quod ante iniectionem balotarum volumus observari. Adiicientes, quod deliberationes et sententie consiliorum prius per vicecancellarium scribantur. Et postea in scriptis per vicecancellarium intelligibili voce coram consilio partibus significentur et promulgentur.
(b) Ulm 1496 appareat.
Next Consilium 8 | Back to the Contents